84 Sen. epist. 84

Seneca Lucilio suo salutem

1Itinera ista, quae segnitiam mihi excutiunt, et valitudini meae prodesse iudico et studiis. Quare valitudinem adiuvent, vides: cum pigrum meme later MSS.; viae VPb. et neglegentem corporis litterarum amor faciat, aliena opera exerceor; studio quare prosint, indicabo: a lectionibus nihilnihil added by Buecheler, omitted by VPb. recessi. Sunt autem, ut existimo, necessariae, primum ne sim me uno contentus; deinde ut, cum ab aliis quaesita cognovero, tum et de inventis iudicem et cogitem de inveniendis. Alit lectio ingenium et studio fatigatum, non sine studio tamen, reficit. 2Nec scribere tantum nec tantum legere debemus; altera res contristabit vires et exhauriet, de stilo dico, altera solvet ac diluet. Invicem hoc et illo commeandum est et alterum altero temperandum, ut quicquid lectione collectum est, stilus redigat in corpus. 3Apes, ut aiunt, debemus imitari, quae vagantur et flores ad mel faciendum idoneos carpunt, deinde quicquid attulere, disponunt ac per favos digerunt et, ut Vergilius noster ait, liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas. 4De illis non satis constat, utrum sucum ex floribus ducant, qui protinus mel sit, an quae collegerunt, in hunc saporem mixtura quadam et proprietate spiritus sui mutent. Quibusdam enim placet non faciendi mellis scientiam esse illis, sed colligendi. Aiunt inveniri apud Indos mel in arundinum foliis, quod aut ros illius caeli aut ipsius arundinis umor dulcis et pinguior gignat. In nostris quoque herbis vim eandem, sed minus manifestam et notabilem poni, quam persequatur et contrahat animal huic rei genitum. Quidam existimant conditura et dispositione in hanc qualitatem verti, quae ex tenerrimis virentium florentiumque decerpserint, non sine quodam, ut ita dicam, fermento, quo in unum diversa coalescunt. 5Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar,abducar Erasmus; adducar VPb. nos quoque has apes debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione congessimus, separare, melius enim distincta servantur, deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem varia illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit, unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est, appareat. Quod in corpore nostro videmus sine ulla opera nostra facere naturam: 6alimenta, quae accepimus, quamdiu in sua qualitate perdurant et solida innatant stomacho, onera sunt; at cum ex eo, quod erant, mutata sunt, tum demum in vires et in sanguinem transeunt. Idem in his, quibus aluntur ingenia, praestemus, ut quaecumque hausimus, non patiantur integra esse, ne aliena sint. 7Concoquamus illa; alioqui in memoriam ibunt, non in ingenium. Adsentiamur illis fideliter et nostra faciamus, ut unum quiddam fiat ex multis, sicut unus numerus fit ex singulis, cum minores summas et dissidentes conputatio una comprendit. Hoc faciat animus noster: omnia, quibus est adiutus, abscondat, ipsum tantum ostendat, quod effecit. 8Etiam si cuius in te comparebit similitudo, quem admiratio tibi altius fixerit, similem esse te volo quomodo filium, non quomodo imaginem; imago res mortua est. „Quid ergo? Non intellegetur, cuius imiteris orationem, cuius argumentationem, cuius sententias?“ Puto aliquando ne intellegi quidem posse, si imago vera sit; haec enimsi imago vera sit; haec enim Madvig; si magni viri nec enim VPb. omnibus, quae ex quo velut exemplari traxit, formam suam inpressit, ut in unitatem illa conpetant.competant later MSS.; conparavit or conpetat MSS. Non vides, quam multorum vocibus chorus constet? 9Unus tamen ex omnibus redditur; aliqua illic acuta est, aliqua gravis, aliqua media. Accedunt viris feminae, interponuntur tibiae. 10Singulorum illic latent voces, omnium apparent. De choro dico, quem veteres philosophi noverant; in commissionibus nostris plus cantorum est quam in theatris olim spectatorum fuit. Cum omnes vias ordo canentium inplevit et cavea aeneatoribusaenatoribus Buecheler; aeneatoribus VPb; cantoribus Arg.b; a venatoribus later MSS. cincta est et ex pulpito omne tibiarum genus organorumque consonuit, fit concentus ex dissonis.

Talem animum nostrum esse volo; multae in illo artes, multa praecepta sint, multarum aetatum exempla, sed in unum conspirata. 11„Quomodo,“ inquis, „hoc effici poterit?" Adsidua intentione; si nihil egerimus nisi ratione suadente. Hanc si audire volueris, dicet tibi: relinque ista iamdudum, ad quae discurritur. Relinque divitias, aut periculum possidendum aut onus. Relinque corporis atque animi voluptates; molliunt et enervant. Relinque ambitum; tumida res est, vana, ventosa, nullum habet terminum, tam sollicita est, ne quem ante se videat, quam ne quem post se.ne quem post se Hense; ne se VPb; ne post se later MSS. Laborat invidia et quidem duplici; vides autem, quam miser sit, si is cui invidetur et invidet. 12Intueris illas potentium domos, illa tumultuosa rixa salutantium limina? Multum habent contumeliarum, ut intres, plus, cum intraveris. Praeteri istos gradus divitum et magno adgestu suspensa vestibula; non in praerupto tantum istic stabis, sed in lubrico. Huc potius te ad sapientiam derige tranquillissimasque res eius et simul amplissimas pete. 13Quaecumque videntur eminere in rebus humanis, quamvis pusilla sint et comparatione humillimorum extent, per difficiles tamen et arduos tramites adeuntur. Confragosa in fastigium dignitatis via est; at si conscendere hunc verticem libet, cui se fortuna summisit, omnia quidem sub te, quae pro excelsissimis habentur, aspicies, sed tamen venies ad summa per planum. VALE.