9 Sall. Iug. 9
1sic locutus cum litteris eum, quas Micipsae redderet, dimisit. earum sententia haec erat: 2»Iugurthae tui bello Numantino longe maxuma virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse. nobis ob merita sua carus est; ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur. tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. en habes virum dignum te atque avo suo Masinissa.« 3Igitur rex, ubi ea quae fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit, quom virtute tum gratia viri permotus flexit animum suom et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit. 4Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate confectus quom sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur huiusce modi verba cum Iugurtha habuisse: