73 Sall. Iug. 73

1Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat festinatque. 2Marium fatigantem de profectione, simul et invitum et offensum sibi parum idoneum ratus, domum dimittit. 3et Romae plebes litteris, quae de Metello ac Mario missae erant, cognitis volenti animo de ambobus acceperant. 4imperatori nobilitas, quae antea decori fuit, invidiae esse; at illi alteri generis humilitas favorem addiderat. ceterum in utroque magis studia partium quam bona aut mala sua moderata. 5praeterea seditiosi magistratus volgum exagitare, Metellum omnibus contionibus capitis arcessere, Mari virtutem in maius celebrare. 6denique plebes sic accensa, uti opifices agrestesque omnes, quorum res fidesque in manibus sitae erant, relictis operibus frequentarent Marium et sua necessaria post illius honorem ducerent. 7ita perculsa nobilitate post multas tempestates novo homini consulatus mandatur. et postea populus a tribune plebis T. Manlio Mancino rogatus, quem vellet cum Iugurtha bellum gerere, frequens Marium iussit. sed paulo ... decreverat: ea res frustra fuit.