29 Sall. Iug. 29

1sed ubi Iugurtha per legatos pecunia temptare bellique, quod administrabat, asperitatem ostendere coepit, animus aeger avaritia facile convorsus est. 2ceterum socius et administer omnium consiliorum adsumitur Scaurus, qui tametsi a principio plerisque ex factione eius corruptis acerrume regem inpugnaverat, tamen magnitudine pecuniae a bono honestoque in pravom abstractus est. 3sed Iugurtha primo tantummodo belli redimebat, existumans sese aliquid interim Romae pretio aut gratia effecturum. postea vero quam participem negoti Scaurum accepit, in maxumam spem adductus recuperandae pacis statuit cum iis de omnibus pactionibus praesens agere. 4ceterum interea fidei causa mittitur a consule Sextius quaestor in oppidum Iugurthae Vagam. quoius rei species erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam legatis imperaverat, quoniam deditionis mora indutiae agitabantur. 5igitur rex, uti constituerat, in castra venit, ac pauca praesenti consilio locutus de invidia facti sui atque uti in deditionem acciperetur, reliqua cum Bestia et Scauro secreta transigit. dein postero die quasi per saturam sententiis exquisitis in deditionem accipitur. 6sed, uti pro consilio imperatum erat, elephanti triginta, pecus atque equi multi cum parvo argenti pondere quaestori traduntur. 7Calpurnius Romam ad magistratus rogandos proficiscitur. in Numidia et exercitu nostro pax agitabantur.