20 Sall. Iug. 20
1Postquam diviso regno legati Africa decessere et Iugurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum sese videt, certum esse ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante muneribus expleverat, in regnum Adherbalis animum intendit. 2ipse acer, bellicosus; at is quem petebat quietus, inbellis, placido ingenio, opportunus iniuriae, metuens magis quam metuendus. 3igitur ex inproviso finis eius cum magna manu invadit, multos mortalis cum pecore atque alia praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu adcedit, 4deinde cum omni multitudine in regnum suom convortit, existumans Adherbalem dolore permotum iniurias suas manu vindicaturum eamque rem belli causam fore. 5at ille, quod neque se parem armis existumabat et amicitia populi Romani magis quam Numidis fretus erat, legatos ad Iugurtham de iniuriis questum misit. qui tametsi contumeliosa dicta rettulerant, prius tamen omnia pati decrevit quam bellum sumere, quia temptatum antea secus cesserat. 6neque eo magis cupido Iugurthae minuebatur, quippe qui totum eius regnum animo iam invaserat. 7itaque non uti antea cum praedatoria manu, sed magno exercitu conparato bellum gerere coepit et aperte totius Numidiae imperium petere. 8ceterum, qua pergebat, urbis agros vastare, praedas agere, suis animum hostibus terrorem augere.