12 Sall. Iug. 12

1Primo conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros finisque imperi singulis constitui. 2itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. reguli interea in loca propinqua thesauris alius alio concessere. 3sed Hiempsal in oppido Thirmida forte eius domo utebatur, qui proxumus lictor Iugurthae carus acceptusque ei semper fuerat. quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat inpellitque, uti tamquam suam visens domum eat, portarum clavis adulterinas paretnam verae ad Hiempsalem referebanturceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum. 4Numida mandata brevi conficit atque, uti doctus erat, noctu Iugurthae milites introducit. 5qui postquam in aedis inrupere, divorsi regem quaerere, dormientis alios alios occursantis interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere, quom interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieries ancillae, quo initio pavidus et ignarus loci perfugerat. 6Numidae caput eius, uti iussi erant, ad Iugurtham referunt.