114 Sall. Iug. 114
1Per idem tempus advorsum Gallos ab ducibus nostris Q. Caepione et M. Manlio male pugnatum. 2quo metu Italia omnis contremuerat. illique et inde usque ad nostram memoriam Romani sic habuere, alia omnia virtuti suae prona esse, cum Gallis pro salute, non pro gloria certare. 3sed postquam bellum in Numidia confectum et Iugurtham Romam vinctum adduci nuntiatum est, Marius consul absens factus est, et ei decreta provincia Gallia, isque kalendis Ianuariis magna gloria consul triumphavit. 4et ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae.