105 Sall. Iug. 105
1Quis rebus cognitis Bocchus per litteras a Mario petivit, uti Sullam ad se mitteret, quoius arbitratu communibus negotiis consuleretur, 2is missus cum praesidio equitum atque peditum funditorum Balearum. praeterea iere sagittarii et cohors Paeligna cum velitaribus armis, itineris properandi causa, neque his secus atque aliis armis advorsum tela hostium, quod ea levia sunt, muniti. 3sed in itinere quinto denique die Volux, filius Bocchi, repente in campis patentibus cum mille non amplius equitibus sese ostendit, qui temere et effuse euntes Sullae aliisque omnibus et numerum ampliorem vero et hostilem metum efficiebant. 4igitur se quisque expedire, arma atque tela temptare, intendere; timor aliquantus, sed spes amplior, quippe victoribus et advorsum eos, quos saepe vicerant. 5interim equites exploratum praemissi rem, uti erat, quietam nuntiant.