44 Sall. Cat. 44
1Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros conveniunt. Ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant ius iurandum, quod signatum ad civis perferant; aliter haud facile eos ad tantum negotium inpelli posse. 2Ceteri nihil suspicantes dant, Cassius semet eo brevi venturum pollicetur ac paulo ante legatos ex urbe proficiscitur. 3Lentulus cum iis T. Volturcium quendam Crotoniensem mittit, ut Allobroges, priusquam domum pergerent, cum Catilina data atque accepta fide societatem confirmarent. 4Ipse Volturcio litteras ad Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est:
5„Quis sim, ex eo, quem ad te misi, cognosces. Fac cogites, in quanta calamitate sis, et memineris te virum esse! Consideres, quid tuae rationes postulent! Auxilium petas ab omnibus, etiam ab infumis!“
6Ad hoc mandata verbis dat: Cum ab senatu hostis iudicatus sit, quo consilio servitia repudiet? In urbe parata esse, quae iusserit; ne cunctetur ipse propius accedere.