Fragmenta Plaut. Vid.

Nicodemus · Georgines

Nic. Eiusdem Bacchae fecerunt nostram navem Pentheum. (Prisc. 1, 300)

inopiam, luctum, maerorem, paupertatem, algum, famem. (Prisc. 1, 235)

Gorg. Paupera haec res est.(Prisc. 1, 252)

haec myrtus Veneris est. (Porph. ad Hor. Carm. 1, 38, 7)

Dinia · Nicodemus

Din. est quo … … … neq · · · · · us censeo

Nic. Quid ais? licetne? Din. Maxume, siquid ást opus.

20sed quid est negoti? Nic. Te ego audivi dicere,

operarium te velle rus conducere.

Din. Recte audivisti. Nic. Quid vis operis fieri?

Din. Quid tu istuc curas? an mihi tutor additu's?

Nic. Dare possum, opinor, satis bonum operarium.

Din. 25Est tibi in mercede servus quem des quispiam?

Nic. Inopia servum i · · e · · · · · · o me loc–

Din. Quid? tu locas te? non, ut opinor, serio,

nam equidem te mercennarium haud esse arbitror.

Nic. Non sum, siquidem tu non vis mercedem dare,

30verum, si pretium das, duces tecum simul.

Din. Laboriosa, adulescens, vita est rustica.

Nic. Urbana egestas edepol aliquanto magis.

Din. Talis iactandis tuae sunt consuetae manus.

Nic. At qualis exercendas nunc intellego.

Din. 35Mollitia urbana atque umbra corpus candidumst.

Nic. Sol est ad eam rem pictor: atrum fecerit.

Din. Heus tu, a meis illic estur satis durus cibus.

Nic. Misero male esse fuerit consentaneum.

quod abs te · · · c p · · t quaesso ut mihi impertias.

40si tibi pudico homine est opus et non malo,

qui fidei plenior sit quam servi tui

cibique minimi maxumaque industria,

minime mendace, em me licet conducere.

Din. Non edepol equidem credo, mercennarium

45te esse. Nic. An non credis? non · · · · conduci arbitror

n … … … st dicat simul

… … … operarium

iam … … … unde conducam mihi

multum laboret, paullum mereat, paullum edit.

50Nic. Minus operis nihilo faciam quam qui plurumum,

nec mihi nisi unum prandium quicquam duis,

praeter mercedem. Din. Quid merendam? Nic. Ne duis,

neque cenam. Din. Non cenabis? Nic. Immo ibo domum.

Din. Ubi habitas? Nic. Hic apud piscatorem Gorginem.

55Din. Vicinus igitur es mihi, ut tu praedicas.

Gorgines · Cacistus · Aspasius

Gorg. Animum advortite ambo sultis. vidulum hic apponite;

ego servabo, quasi sequestro detis; neutri reddibo,

donicum res iudicata erit haec.

Asp. Haud fugio sequestrum(Prisc. 1, 224)

(Cac.) ibo et quaeram, si quem possim sociorum nanciscier

seu quem norim, qui advocatus adsit. iam hunc novi locum.

hicine vos habitatis? Gorg. Hisc in aedibus · huc adducito.

at ego vidulum intro condam in arcam atque occludam probe.

60tu si quem vis invenire tibi patronum, quaerita;

perfidiose numquam quicquam hic agere decretumst mihi.

Cac. Qur, malum, patronum quaeram, postquam litem perdidi?

ne ego homo miser et scelestus dudum atque infelix fui,

vidulum qui ubi vidi, non me circumspexi centiens;

65verbero illic inter murtos latuit, insidias dedit.

tam scio quam med hic stare: captam praedam perdidi,

nisi quid ego mei simile aliquid contra consilium paro.

hic astabo atque observabo, si quem amicum conspicer.

Dinia · Nicodemus · Cacistus

Din. Ne tu edepol hodie miserias multas tuas

70mihi narravisti, eoque ab opere maxume

te abire iussi, quia me miserebat tui.

Cac. Illic est adulescens, quem tempestas immin–

· · fic · · · t · s atque arg · · en · · m … … … rom–

et iam ego audivi d · · m r … … … m mut–

75in opus ut sese collocavit quam cito;

pol haut cessavit, postquam terram attigit.

mirum est si a · · · · · tuam v · · · · · squa–

nosuos parenti · · · dare possu … … … tus fu–

rem mihi narravit; edepoli simul–

80pueri · · s hi … … … isp … … … gis

egentiorem … … … minen · · · m neminem

neque esse credo neque fuisse neque fore.

Din. Cave tu istuc dixis. immo etiam argenti minam,

quam med oravisti ut darem tibi faenore,

85iam ego adferam ad te. faenus mihi nullum duis.

Nic. Di tibi illum faxint filium salvum tuum,

qum mihi qui vivam copiam inopi facis.

sed quin accedat faenus, id non postulo.

Din. Defaenerare hominem egentem hau decet.

90quam ad redditurum te mihi dices diem,

cave démutassis. Nic. Usque donec solvero,

Cac. Ibi ut piscabar, fuscina ici vidulum. (Non. 124)

Nescio qui servos e myrteta prosilit. (Prisc. 1, 123)

Quid multa verba? plurimum luctavimus. (Non. 468)

Nunc apud sequestrum vidulum posivimus. (Prisc. 1, 528)

Ópposita est calcendix. Nic. At ego signi dicam quid siet. (Prisc. 1, 165)

A. Iúben hunc insui in culleo

atque in altum deportari, suis ut annonam bonam

piscibus concinnet? B. Malo hunc adligari ad horiam,

ut semper piscetur, etsi sit tempestas maxima. (Fulgentius sub culleum et oriam)

Signum recte comparebat; huius contendi anulum. (Non. 258)

Malim moriri meos quam mendicarier:

boni miserantur illum, hunc inrident mali. (Non. 138)

Nunc servos argentum a patre expalpabitur. (Non. 104)

(Nic.) immo id quod haec nostra est patria et quod hic meus pater,

illic autem Soterinis est pater. (Prisc. 1, 317)

Nam audivi feminam ego leonem semel parire – ◡ – (Philargyrius ad Verg. ecl. 2, 63)

Ubi quamque pedem viderat, subfurabatur omnis. (Non. 220)

Sed leno egreditur foras;

hinc ex occulto sermonem eius sublegam. (Non. 232)