Actus V Plaut. Truc. 893–968
Stratophanes · Phronesium · Astaphium · Strabax
Strat. 893Ego minam auri fero supplicium † damnis ad amicam meam:
ut illud acceptum sit, prius quod perdidi, hoc addam insuper.
895sed quid video? eram atque ancillam ante aedis. adeundae haec mihi.
quid hic vos agitis? Phron. Ne me appella quaeso. Strat. Aha nimium saeviter.
Phron. Potine ut mihi molestus ne sis? Strat. Ecquid, Astaphium, litiumst?
Ast. Merito ecastor tibi succenset. Phron. Egon, atque isti etiam parum
male volo. Strat. Ego, mea voluptas, si quid peccavi prius,
900supplicium ad te hanc mínam fero auri. si minus crédis, respice.
Phron. Manus vetat prius quám penes sese habeat quicquam credere.
puero opust cibo, opus est matri autem, opus est quae puerum lavit,
opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter
ut dies noctesque potet, ópust ligno, opust carbonibus,
905fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis,
oleo opust, opus est farina, porro opus est totum diem:
numquam hoc uno die efficiatur opus, quin opus semper siet;
non enim póssunt militares pueri † etauio exducier.
Strat. Respice ergo, áccipe hoc, qui ístuc efficias opus.
Phron. 910Cedo, quamquam parum est. Strat. Addam etiam unam minam istuc post. Phron. Parumst.
Strat. Tuo arbitratu quod iubebis dabitur. da nunc savium.
Phron. Mitte me, inquam, odiosu's . Strat. Nil fit, non amor, teritur dies.
plus decem pondo † moris pauxillisper perdidi.
Phron. Accipe hoc atque auferto intro. Strab. Ubi mea amicast gentium?
915neque ruri neque hic óperis quicquam facio, corrumpor situ,
ita miser cubando in lecto hic expectando obdurui.
sed eccam video. heús amica, quid agis? mille. Strat. Quis illic est homo?
Phron. Quém ego ecastor mage amo quam te. … Strat. Quam me? quo modo?
Phron. Hoc modo, ut molestus ne sis. Strat. Iamne abis, postquam aurum habes?
Phron. 920Condidi intro quod dedisti. Strab. Ades, amica, te adloquor.
Phron. At ego ad te ibam, mea delicia. Strab. Hercle vero serio,
quamquam ego tibi videor stultus, gaudere aliqui me volo;
nam quamquam tu es bella, malo tuo, nisi ego aliqui gaudeo.
Phron. Vin te amplectar, savium dem? Strab. Quidvis face qui gaudeam.
Strat. 925Meosne ante oculos ego illam patiar alios amplexarier?
mortuom hercle me hodie satiust. apstine hoc, mulier, manum,
nisi si te mea manu † ui in machaera et hunc vis mori.
Phron. Nil halapari satiust, miles, si te amari postulas;
auro, hau ferro deterrere potes, hunc né amem, Stratophanes.
Strat. 930Qui, malum, bella aut faceta es, quaé ames hominem isti modi?
Phron. Venitne in méntem tibi quod verbum in cavea dixit histrio:
omnes homines ad suom quaestum callent et fastidiunt.
Strat. Huncine hominem te amplexari tam horridum ac tam squalidum?
Phron. Quamquam hic squalet, quamquam hic horret, scitus et bellust mihi.
Strat. 935Dedin ego aurum – Phron. Mihi? dedisti filio cibaria.
nunc, si hanc tecum esse speras, alia opust auri mina.
Strab. Malam rem is et magnam magno opere, serva tibi viaticum.
Strat. Quid isti debes? Phron. Tria. Strat. Quae tria nam? Phron. Unguenta, noctem, savium.
Strat. Par pari respondet. verum nunc saltem, etsi istunc amas,
940dan tu mihi de tuis deliciis † sum quicquid pauxillulum?
Phron. Quid id, amabo, est quod dem? dic tum super feri†
†capas dicit auaui consultam istuc mihi homo†
cave faxis volnus tibi iam cui sunt dentes ferrei.
Strab. Volgo ad se omnis intromittit. Strat. Abstine istac tu manum.
Strab. 945Iam hercle cum magno malo tu vapula vir strenuos.
Strat. Dedi ego huic aurum. Strab. Át ego argentum. Strat. †eat apale puram.
Strab. At ego oves et lanam, et alia multa quae poscet dabo.
meliust te minis certare mecum quam minaciis.
Phron. Lepidu's ecastor mortalis, mi Strabax, perge obsecro.
Ast. 950Stultus atque insanus damnis certant: nos salvae sumus.
Strat. Age prior prompta aliquid. Strab. Immo tu prior perde et peri.
Strat. Em tibi talentum argenti. †Philippices est, tene tibi.
Phron. Tanto melior, noster esto – sed de vostro vivito.
Strat. Ubi est quod tu das? solve zonam, provocator. quid times?
Strab. 955Tu peregrinu's , hic ego habito: non cum zona ego ambulo:
pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero.
quid dedi! ut discinxi hominem. Strab. Immo ego vero, qui dedi.
Phron. I intro, amabo, i, tú eris mecum; tum tu eris mecum quidem.
Strat. Quid tu? quid ais? cum hocin eris? ego ero posterior, qui dedi?
Phron. 960Tu dedisti iam, hic daturust: ictuc habeo, hoc expeto.
verum utrique mos geratur amborum ex sententia.
Strat. Fiat. ut rem gnatam video, hoc accipiundumst quod datur.
Strab. Meum quidem te lectum certe óccupare non sinam.
Phron. Lepide ecastor aucupavi atque ex mea sententia,
965meamque ut rem video bene gestam, vostram rursum bene geram:
†romabo si quis animatust facere, faciat ut sciam.
Veneris causa adplaudite: eius haec in tutelast fabula.
spectatores, bene valete, plaudite atque exurgite.