Scaena 2 Plaut. Trin. 276–391
Philto · Lysiteles
Phil. 276Quo illíc homo foras se pénetravit ex
aedíbus? Lys. Pater, adsum, imperá quidvis,
neque tíbi ero in mora neque látebrose
me abs tuó conspectu occúltabo.
Phil. 280Féceris pár tuis ceteris fáctis,
patrém tuom si pércoles per pietatem.
nólo ego cum ímprobis té viris, gnáte mi,
neque ín via, neque ín foro necúllum sermonem éxsequi
nóvi ego hoc saeculum móribus quíbus siet:
285malús bonum malum ésse volt, ut sít sui similis;
turbánt, miscent morés mali: rapáx avarus ínvidus
sacrúm profanum, públicum privátum habent, hiúlca gens.
haec égo doleo, haec súnt quae me excruciánt, haec dies
noctésque tibi canto út caveas.
290quod mánu non queunt tangére tantum fas hábent quo manus abstíneant,
cetéra: rape trahe, fuge láte – lacrumas
haec míhi quom video elíciunt,
quia ego ád hoc genus hominum dúravi.
quin príus me ad plures pénetravi?
295nam hi móres maiorúm laudant, eosdém lutitant quos cónlaudant.
hisce égo de artibus gratiám facio, ne cólas neve imbuas íngenium.
meo módo et moribus vivito ántiquis,
quae ego tíbi praecipio, ea fácito.
nihil égo istos moror faeceós mores, turbidós, quibus boni dedécorant se.
300haec tíbi si mea imperiá capesses, multá bona in pectore cónsident.
Lys. Sémper ego usque ad hanc aetatem ab ineunte adulescentia
tuis servivi servitutem imperiis et praeceptis, pater.
pro ingenio ego me liberum esse ratus sum, pro imperio tuo
meum animum tibi servitutem servire aequom censui.
Phil. 305Quí homo cum animo inde ab ineunte aetate depugnat suo,
utrum itane esse mavelit ut eum animus aequom censeat,
an ita potius ut parentes eum esse et cognati velint:
si animus hominem pepulit, actumst: animo servit, non sibi;
si ipse animum pepulit, dum vivit victor victorum cluet.
310tu si animum vicisti potius quam animus te, est quod gaudeas.
nimio satiust, ut opust té ita ésse, quam ut animo lubet:
qui animum vincunt, quam quos animus, semper probiores cluent.
Lys. Istaec ego mi semper habui aetati integumentum meae;
ne penetrarem me usquam ubi esset damni conciliabulum
315neu noctu irem obambulatum neu suom adimerem alteri
neu tibi aegritudinem, pater, párerem, parsi sedulo:
sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia.
Phil. Quid exprobras? bene quod fecisti tibi fecisti, non mihi;
mihi quidem aetas actast ferme: tua istuc refert maxime.
320is probus est quem paenitet quam probus sit et frugi bonae;
qui ipsus sibi satis placet, nec probus est nec frugi bonae:
qui ipsus se contemnit, in eost indoles industriae.
bene facta bene factis aliis pertegito, ne perpluant.
Lys. Ob eam rem haec, pater, autumavi, quia res quaedamst quam volo
325ego me abs te exorare. Phil. Quid id est? dare iam veniam gestio.
Lys. Adulescenti hinc genere summo, amico atque aequali meo,
minus qui caute et cogitate suam rem tractavit, pater,
bene volo ego illi facere, si tu non nevis. Phil. Nempe dé tuo?
Lys. De meo: nam quod tuomst meumst, ómne meumst autem tuom.
Phil. 330Quid is? egetne? Lys. Eget. Phil. Habuitne rem? Lys. Habuit. Phil. Quí eam perdidit?
publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis?
mercaturan, an venales habuit ubi rem perdidit?
Lys. Nihil istorum. Phil. Quid igitur? Lys. Per comitatem edepol, pater;
praeterea aliquantum animi causa in deliciis disperdidit.
Phil. 335Edepol hominem praemandatum ferme familiariter,
qui quidem núsquam per virtutem rem confregit, atque eget;
nil moror eum tíbi esse amicum cum eius modi virtutibus.
Lys. Quia sine omni malitiast, tolerare eius égestatem volo.
Phil. De mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat;
340nam et illud quod dat perdit ét illi prodit vitam ad miseriam.
non eo haec díco, quin quae tu vis ego velim et faciam lubens:
sed ego hoc verbum quom illi quoidam dico, praemonstro tibi,
ut ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat.
Lys. Deserere illum et deiuvare in rebus advorsis pudet.
Phil. 345Pol pudere quam pigere praestat, totidem litteris.
Lys. Edepol, deum virtute dicam, pater, et maiorum et tua
multa bóna bene parta habemus, bene si amico feceris
ne pigeat fecisse, ut potius pudeat si non feceris.
Phil. De magnis divitiis si quid demas, plus fit an minus?
Lys. 350Minus, pater; sed civi immuni scin quid cantari solet?
„quod habes né habeas et illúc quod non habes habeas, malum,
quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri.“
Phil. Scio equidem istuc ita solere fieri; verum, gnate mi,
is est immunis, cui nihil est qui munus fungatur suom.
Lys. 355Deum virtute habemus et qui nosmet utamur, pater,
et aliis qui comitati simus benevolentibus.
Phil. Non edepol tibi pernegare possum quicquam quod velis.
cuí egestatem tolerari vis? eloquere audacter patri.
Lys. Lesbonico huic adulescenti, Charmidai filio,
360qui illic habitat. Phil. Quin comedit quod fuit, quod non fuit?
Lys. Ne opprobra, pater; múlta eveniunt homini quae volt, quae nevolt.
Phil. Mentire edepol, gnate, atque id nunc facis haud consuetudine.
nam sapiens quidem pol ipsus fingit fortunam sibi:
eo non multa quae nevolt eveniunt, nisi fictor malust.
Lys. 365Multa illi opera opust ficturae, qui se fictorem probum
vitae agundae esse expetit: sed hic admodum adulescentulust.
Phil. Non aetate, verum ingenio apiscitur sapientia;
sapienti aetas condimentum, sapiens aetati cibust.
agedum eloquere, quid dare illi nunc vis? Lys. Nil quicquam, pater;
370tu modo ne me prohibeas accipere, si quid det mihi.
Phil. An eo egestatem ei tolerabis, si quid ab illo acceperis?
Lys. Eo, pater. Phil. Pol ego istam volo me rationem edoceas. Lys. Licet.
scin tu illum quo genere natus sit? Phil. Scio, adprime probo.
Lys. Soror illi est adulta virgo grandis: eam cupio, pater,
375ducere uxorem sine dote. Phil. Sine dote uxorem? Lys. Ita;
tua re salva hoc pacto ab illo summam inibis gratiam,
neque commodius ullo pacto ei poteris auxiliarier.
Phil. Egone indotatam te uxorem ut patiar? Lys. Patiundumst, pater;
et eo pacto addideris nostrae lepidam famam familiae.
Phil. 380Multa ego possum docta dicta et quamvis facunde loqui,
historiam veterem atque antiquam haec mea senectus sustinet;
verum ego quando te et amicitiam et gratiam in nostram domum
video adlicere, etsi adversatus tibi fui, istac iudico:
tibi permitto; posce, duce. Lys. Di te servassint mihi.
385sed adde ad istam gratiam unum. Phil. Quid id est autem unum? Lys. Eloquar.
tute ad eum adeas, tute concilies, tute poscas. Phil. Eccere.
Lys. Nimio citius transiges: firmum omne erit quod tu egeris.
gravius tuom erit unum verbum ad eam rem quam centum mea.
Phil. Ecce autem in benignitate hoc repperi, negotium.
390dabitur opera. Lys. Lepidus vivis. haec sunt aedes, hic habet;
Lesbonico est nomen. age, rem cura. ego te opperiar domi. –