Scaena 2 Plaut. Trin. 39–222

Callicles · Megaronides

Cal. 39Larem corona nostrum decorari volo.

40uxor, venerare ut nobis haec habitatio

bona fausta felix fortunataque evenat

teque ut quam primum possim videam emortuam.

Meg. Hic ille ést, senecta aetate qui factust puer,

qui admisit in se culpam castigabilem.

45adgrediar hominem. Cal. Quoia hic vox prope me sonat?

Meg. Tui benevolentis, ita es ut ego te volo,

sin aliter es, inimici atque irati tibi.

Cal. O amice, salve, átque aequalis. ut vales,

Megaronides? Meg. Et tu edepol salve, Callicles.

Cal. 50Valen? valuistin? Meg. Valeo, et valui rectius.

Cal. Quid tua agit uxor? ut valet? Meg. Plus quam ego volo.

Cal. Bene hercle est illam tibi valere et vivere.

Meg. Credo hercle te gaudere, si quid mihi mali est.

Cal. Omnibus amicis quod mihi est cupio esse idem.

Meg. 55Eho tu, tua uxor quid agit? Cal. Immortalis est,

vivit victuraque est. Meg. Bene hercle nuntias,

deosque óro ut vitae tuae superstes suppetat.

Cal. Dum quidem hercle tecum nupta sit, sane velim.

Meg. Vin commutemus, tuam ego ducam et tu meam?

60faxo haud tantillum dederis verborum mihi.

Cal. Namque enim tu, credo, me imprudentem obrepseris.

Meg. Ne tu hercle faxo haud nescias quam rem egeris.

Cal. Habeas ut nanctu's : nota mala res optumast.

nam ego nunc si ignotam capiam, quid agam nesciam.

Meg. 65Edepol proinde ut diu vivitur, bene vivitur.

sed hoc ánimum advorte atque aufer ridicularia;

nam ego dedita opera huc ad te advenio. Cal. Quid venis?

Meg. Malis te ut verbis multis multum obiurigem.

Cal. Men? Meg. Numquis est hic alius praeter me atque te?

Cal. 70Nemost. Meg. Quid tu igitur rogitas, tene obiurigem?

nisi tu me mihimet censes dicturum male.

nam si in te aegrotant artes antiquae tuae,

72asin immutare vis ingenium moribus

aut si demutant mores ingenium tuom

neque eos antiquos servas, ast captas novos

75omnibus amicis morbum tu incuties gravem,

ut te videre audireque aegroti sient.

Cal. Qui in mentem venit tibi istaec dicta dicere?

Meg. Quia omnís bonos bonasque adcurare addecet,

suspicionem et culpam ut ab se segregent.

Cal. 80Non potest utrumque fieri. Meg. Quapropter? Cal. Rogas?

ne admittam culpam, ego meo sum promus pectori:

suspicio est in pectore alieno sita.

nam nunc ego si te surrupuisse suspicer

Iovi coronam de capite ex Capitolio,

85qui in columine astat summo: si id non feceris

atque id tamen mihi lubeat suspicarier,

qui tu id prohibere me potes ne suspicer?

sed istúc negoti cupio scire quid siet.

Meg. Haben tu amicum aut familiarem quempiam,

90quoi pectus sapiat? Cal. Edepol haud dicam dolo:

sunt quos scio esse amicos, sunt quos suspicor,

sunt quorum ingenia atque animos nequeo noscere,

ad amici partem an ad inimici pervenant;

sed tu ex amicis mi es certis certissimus.

95si quid scis me fecisse inscite aut improbe,

si id me non accusas, tute ipse obiurgandus es. Meg. Scio;

et, si alia huc causa ad te adveni, aequom postulas.

Cal. Expecto si quid dicas. Meg. Primumdum omnium,

male dictitatur tibi volgo in sermonibus:

100turpilucricupidum te vocant cives tui;

tum autem sunt alii, qui te volturium vocant:

hostisne an civis comedis, parvi pendere.

haec cum audio in te dici, discrucior miser.

Cal. Est atque non est mi in manu, Megaronides:

105quin dicant, non est; merito ut ne dicant, id est.

Meg. Fuitne híc tibi amicus Charmides? Cal. Est et fuit.

id ita esse ut credas, rem tibi auctorem dabo.

nam postquam hic eius rem confregit filius

videtque ípse ad paupertatem protractum esse se

110suamque filiam esse adultam virginem,

simul eius matrem suamque uxorem mortuam,

quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam,

mihi conmendavit virginem gnatam suam

et rem suam omnem et illúm corruptum filium.

115haec, si mihi inimicus esset, credo haud crederet.

Meg. Quid tu, adulescentem, quem esse corruptum vides,

qui tuae mandatus est fide et fiduciae,

quin eum restituis, quin ad frugem conrigis?

ei rei óperam dare te fuerat aliquanto aequius,

120si qui probiorem facere posses, non uti

in eandem tute accederes infamiam

malumque ut eius cum tuo mísceres malo.

Cal. Quid feci? Meg. Quod homo nequam. Cal. Non istuc meumst.

Meg. Emistin de adulescente has aedes (quid taces?)

125ubi nunc tute habitas? Cal. Emi atque argentum dedi,

minas quadraginta, adulescenti ipsi in manum.

Meg. Dedistín argentum? Cal. Factum, neque facti piget.

Meg. Edepol fide adulescentem mandatum malae.

dedistíne hoc facto ei gladium, qui se occideret?

130quid secus est aut quid interest dare te in manus

argentum amanti homini adulescenti, animi impoti,

qui exaedificaret suam incohatam ignaviam?

Cal. Non ego illi argentum redderem? Meg. Non redderes,

neque de illo quicquam neque emeres neque venderes,

135nec qui deterior esset faceres copiam.

inconciliastin eum qui mandatust tibi,

ille quí mandavit, eum exturbasti ex aedibus?

edepol mandatum pulchre et curatum probe;

crede huic tutelam: suam melius rem gesserit.

Cal. 140Subigis maledictis me tuis, Megaronides,

novo modo adeo, ut quod meae concreditumst

taciturnitati clam, fide et fiduciae,

ne enuntiarem quoiquam neu facerem palam,

ut mihi necesse sit iam id tibi concredere.

Meg. 145Mihi quod credideris sumes ubi posiveris.

Cal. Circumspicedum te, ne quis adsit arbiter

nobis, et quaeso identidem circumspice.

Meg. Ausculto si quid dicas. Cal. Si taceas, loquar.

quoniam hinc est profecturus peregre Charmides,

150thensaurum demonstravit mihi in hisce aedibus,

hic in conclavi quodamsed circumspice.

Meg. Nemost. Cal. Nummorum Philippeum ad tria milia.

id solus solum per amicitiam et per fidem

flens me obsecravit suo ne gnato crederem

155neu quoiquam unde ad eum id posset permanascere.

nunc si ille huc salvos revenit, reddam suom sibi;

si quid eo fuerit, certe illius filiae,

quae mihi mandatast, habeo dotem únde dem,

ut eam in se dignam condicionem conlocem.

Meg. 160Pro di immortales, verbis paucis quam cito

alium fecisti me, alius ad te veneram.

sed ut occepisti, perge porro proloqui.

Cal. Quid tibi ego dicam, qui illius sapientiam

et meam fidelitatem et celata omnia

165paene ille ignavos funditus pessum dedit.

Meg. Quidum? Cal. Quia, ruri dum sum ego unos sex dies,

me apsente atque insciente, inconsultu meo,

aedis venalis hasce inscripsit litteris.

Meg. Adesurivit magis et ínhiavit acrius

170lupus, observavit dum dormitarent canes:

gregem universum voluit totum avortere.

Cal. Fecisset edepol, ni haec praesensisset canes.

sed nunc rogare ego vicissim te volo:

quid fuit officium meum me facere? face sciam;

175utrum indicare me ei thensaurum aequom fuit,

adversum quam eius me opsecravisset pater,

an ego alium dominum paterer fieri hisce aedibus?

qui emisset, eius essetne ea pecunia?

emi egomet potius aedis, argentum dedi

180thensauri causa, ut salvom amico traderem.

neque adeo hasce emi mihi nec usurae meae:

illi redemi rusum, a me argentum dedi.

haec sunt: si recte seu pervorse facta sunt,

ego me fecisse confiteor, Megaronides.

185em mea malefacta, em meam aváritiam tibi;

hascine propter res maledicas famas ferunt.

Meg. παῦσαι, vicisti castigatorem tuom:

occlusti linguam, nihil est quod respondeam.

Cal. Nunc ego te quaeso ut me opera et consilio iuves

190communicesque hanc mecum meam provinciam.

Meg. Polliceor operam. Cal. Ergo ubi eris paulo post? Meg. Domi.

Cal. Numquid vis? Meg. Cures tuam fidem. Cal. Fíet sedulo.

Meg. Sed quid ais? Cal. Quid vis? Meg. Ubi nunc adulescens habet?

Cal. Posticulum hoc recepit, quom aedis vendidit.

Meg. 195Istuc volebam scire. i sane nunciam.

sed quid ais? quid nunc virgo? nempe apud te ést? Cal. Itast,

iuxtaque eam cúro cum mea. Meg. Recte facis.

Cal. Numquid, prius quam abeo, me rogaturu's ? – Meg. Vale.

nihil est profecto stultius neque stolidius

200neque mendaciloquius neque argutum magis,

neque confidentiloquius neque peiurius,

quam urbani assidui cives, quos scurras vocant.

atque egomet me adeo cum illis una ibidem traho,

qui illorum verbis falsis acceptor fui,

205qui omnia se simulant scire neque quicquam sciunt.

quod quísque in animo habet aut habiturust sciunt,

sciunt íd quod in aurem rex reginae dixerit,

sciunt quod Iuno fabulatast cum Iove;

quae neque futura neque sunt, tamen illi sciunt.

210falson an vero laudent, culpent quem velint,

non flocci faciunt, dum illud quod lubeat sciant.

omnes mortales hunc aiebant Calliclem

indignum civitate hac esse et vivere,

bonis qui hunc adulescentem evortisset suis.

215ego de eórum verbis famigeratorum insciens

prosilui amicum castigatum innoxium.

quod si exquiratur usque ab stirpe auctoritas,

unde quídquid auditum dicant, nisi id appareat,

famigeratori res sit cum damno et malo,

220hoc ita si fiat, publico fiat bono,

pauci sint faxim qui sciant quod nesciunt,

occlusioremque habeant stultiloquentiam.