Scaena 2 Plaut. Stich. 326–401

Panegyris· Gelasimus · Pinacium

Pan.326Quisnam, ópsecro, has frangit fóres? ubi est?

326atun haéc facis? tun mihi huc hóstis venis?

Gel. Salvé, tuo arcessitú venio huc. Pan. Ean grátia fores effríngis?

Gel. Tuos ínclama, tui délinquont: ego quíd me velles vísebam;

nam quidem harum míserebat. Pin. Ergo aúxilium properé latumst.

Pan. 330Quisnam híc loquitur tam própe nos? Pin. Pinacium. Pan. Úbi is est?

Pin. Réspice ad me et relínque egentem párasitum, Panégyris.

Pan. Pinacium. Pin. Istuc indiderunt nomen maiores mihi.

Pan. Quid agis? Pin. Quid agam rogitas? Pan. Quidni rogitem? Pin. Quid mecum est tibi?

Pan. Mein fastidis, propudiose? eloquere propere, Pinacium.

Pin. 335Iube me omittere igitur hos, qui retinent. Pan. Qui retinent? Pin. Rogas?

omnia membra lassitudo mihi tenet. Pan. Linguam quidem

sat scio tibi non tenere. Pin. Ita celeri curriculo fui

propere a portu, tui honoris causa. Pan. Ecquid adportas boni?

Pin. Nimioinparti multo tanto plus quam speras. Pan. Salva sum.

Pin. 340At ego perii, quoi medullam lassitudo perbibit.

Gel. Quid ego, quoi misero medullam ventris percepit fames.

Pan. Ecquem convenisti? Pin. Multos. Pan. At virum? Pin. Equidem plurimos:

verum ex multis nequiorem nullum quám hic est. Gel. Quo modo?

iam dudum ego ístum patior dicere iniuste mihi.

345praeterhac si me inritassisPin. Edepol essuries male.

Gel. Animum inducam, ut istuc verum te elocutum esse arbitrer.

Pin. Munditias volo fieri. ecferte huc scopas simulque harundinem,

ut operam omnem araneorum perdam et texturam improbem

deiciamque eorum ómnis telas. Gel. Miseri algebunt postea.

Pin. 350Quid? illos itidemne esse censes quasi te, cum veste unica?

cape illas scopas. Gel. Cápiam. Pin. Hoc egomet, tu hoc converre. Gel. Ego fecero.

Pin. Ecquis huc effert nassiternam cúm aqua? Gel. Sine suffragio

populi tamen aedilitatem hic quidém gerít. Pin. Age tu ocius

pinge, humum consperge ante aedis. Gel. Faciam. Pin. Factum oportuit.

355ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete.

Gel. Edepol rem negotiosam. Pan. Quid sit, nil etiam scio,

nisi forte hospites venturi sunt. Pin. Vos lectos sternite.

Gel. Principium placet de lectis. Pin. Alii ligna caedite,

alii piscis depurgate, quos piscatu rettuli,

360pernam et glandium deicite. Gel. Hic hercle homo nimium sapit.

Pan. Non ecastor, ut ego opinor, satis erae morem geris.

Pin. Immo res omnis relictas habeo prae quod tu velis.

Pan. Tum tu igitur, qua causa missus es ad portum, id expedi.

Pin. Dicam. postquam me misisti ad portum, cum luci simul,

365commodum radiosus sese sol superabat ex mari.

dum percontor portitores, ecquae navis venerit

ex Asia, negant venisse, conspicatus sum interim

cercurum, quo ego me maiorem non vidisse censeo.

in portum vento secundo, velo passo pervenit.

370alius alium percontamur: quoiast navis? quid vehit?

interibi Epignomúm conspicio tuom virum et servom Stichum.

Pan. Hem quid? Epignomum elocutu's ? Pin. Tuom virum. Gel. Et vitam meam.

Pin. Venit inquam. Pan. Tutin ipsus ipsum vidisti? Pin. Lubens.

argentí aurique advexit nimium. Gel. Nimis factum bene.

375hercle vero capiam scopas atque hoc convorram lubens.

Pin. Lanam purpuramque multam. Gel. Em qui ventrem vestiam.

Pin. Lectos eburatos, auratos. Gel. Accubabo regie.

Pin. Tum Babylonica et peristroma tonsilia et tappetia

advexit, nimium bonae rei. Gel. Hercle rem gestam bene.

Pin. 380Poste, ut occepi narrare, fidicinas, tibicinas,

sambucas advexit secum forma eximia. Gel. Eugepae,

quando adbibero, adludiabo: tum sum ridiculissumus.

Pin. Poste unguenta multigenerum multa. Gel. Non vendo logos.

iam non facio aúctionem, mi optigit hereditas:

385malivoli, perquisitores auctionum, perierint.

Hercules, decumam esse adauctam tibi quam vovi gratulor.

spes est, tandem aliquando inportunam exigere ex utero famem.

Pin. Poste autem advexit parasitos secum. Gel. Ei, perii miser.

Pin. Ridiculissumos. Gel. Revorram hercle hoc quod converri modo.

Pan. 390Vidistin virum sororis Pamphilum? Pin. Non. Pan. Non adest?

Pin. Immo venisse eum simitu aiebat ille: ego huc citus

praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem.

Gel. Venales logi sunt illi, quos negabam vendere.

ilicet, iam meo malost quod malevolentes gaudeant.

395Hercules, qui deus sis, sane discessisti non bene.

Pan. I intro, Pinacium, iube fámulos rem divinam mi apparent.

bene vale. Gel. Vin administrem? Pan. Sat servorum habeo domi.

Gel. Enim vero, Gelasime, opinor provenisti futtile,

si neque ille adest neque hic, qui venit, quicquam subvenit.

400ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus;

nam ni illos homines expello, ego occidi planissume.