Scaena 2 Plaut. Pseud. 790–904
Ballio · Cocus · Puer
Bal. 790Forum coquinum qui vocant, stulte vocant,
nam non coquinum est, verum furinum est forum.
nam ego si iuratus peiorem hominem quaererem
coquom, non potui, quam hunc quem duco, ducere,
multiloquom gloriosum insulsum inutilem.
795quin ob eam rem Orcus recipere ad se hunc noluit,
ut esset hic qui mortuis cenam coquat;
nam hic solus illis coquere quod placeat potest.
Coc. Si me arbitrabare isto pacto, ut praedicas,
cur conducebas? Bal. Inopia: alius non erat.
800sed cur sedebas in foro, si eras coquos,
tu solus praeter alios? Coc. Ego dicam tibi:
hominum vitio ego sum factus improbior coquos,
non meopte ingenio. Bal. Qua istuc ratione? Coc. Eloquar.
quia enim, cum extemplo veniunt conductum coquom,
805nemo illum quaerit qui optimus et carissimust:
illum conducunt potius qui vilissimust.
hoc ego fui hodie solus obsessor fori.
illi drachmissent miseri: me nemo potest
minoris quisquam nummo ut surgam subigere.
810non ego item cenam condio ut alii coqui,
qui mihi condita prata in patinis proferunt,
boves quí convivas faciunt herbasque oggerunt,
eas hérbas herbis aliis porro condiunt:
indunt coriandrum, feniculum, alium, atrum holus,
815apponunt rumicem, brassicam, betam, blitum,
eo láserpici libram pondo diluont,
teritur sinapis scelera, quae illis qui terunt
prius quám triverunt oculi ut extillent facit.
ei homines cenas ubi coquont, cum condiunt,
820non condimentis condiunt, sed strigibus,
vivis convivis intestina quae exedint.
hoc hic quidem homines tam brevem vitam colunt,
quom hasce herbas huius modi in suom alvom congerunt,
formidulosas dictu, non essu modo.
825quas herbas pecudes non edunt, homines edunt.
Bal. Quid tu? divinis condimentis utere,
qui prorogare vitam possis hominibus,
qui ea culpes condimenta? Coc. Audacter dicito;
nam vel ducenos annos poterunt vivere
830meas qui éssitabunt escas quas condivero.
nam egó cocilendrum quando in patinas indidi
aut cepolendrum aut maccidem aut secaptidem,
eaepse sese patinae fervefaciunt ilico.
haec ad Neptuni pecudes condimenta sunt:
835terrestris pecudes cicimalindro condio,
hapalocopide aut cataractria. Bal. At te Iuppiter
dique omnes perdant cum condimentis tuis
cumque tuis istis omnibus mendaciis.
Coc. Sine sis loqui me. Bal. Loquere, atque i in malam crucem.
Coc. 840Ubi omnes patinae fervont, omnis aperio:
is odos dimissis manibus in caelum volat.
Bal. Odos dimissis manibus? Coc. Peccavi insciens.
Bal. Quidum? Coc. Dimissis pedibus volui dicere.
eum odorem cenat Iuppiter cottidie.
Bal. 845Si nusquam is coctum, quidnam cenat Iuppiter?
Coc. It incenatus cubitum. Bal. I in malam crucem.
istacine causa tibi hodie nummum dabo?
Coc. Fateór equidem esse me coquom carissumum;
verum pro pretio facio ut opera appareat
850mea quo conductus venio. Bal. Ad furandum quidem.
Coc. An tu invenire postulas quemquam coquom
nisi miluinis aut aquilinis ungulis?
Bal. An tu coquinatum te ire quoquam postulas,
quin ibi constrictis ungulis cenam coquas?
855nunc adeo tu, qui meus es, iam edico tibi,
ut nostra properes amoliri ómnia,
tum ut huius oculos in oculis habeas tuis:
quoquo hic spectabit, eo tu spectato simul;
si quo hic gradietur, pariter progredimino;
860manum sí protollet, pariter proferto manum:
suom sí quid sumet, id tu sinito sumere;
si nostrum sumet, tu teneto altrinsecus.
si iste ibit, ito, stabit, astato simul;
si conquiniscet istic, conquiniscito.
865item his discipulis privos custodes dabo.
Coc. Habe módo bonum animum. Bal. Quaeso, qui possum, doce,
bonum animum habere qui te ad me adducam domum?
Coc. Quia sorbitione faciam ego hodie te mea,
item ut Medea Peliam concoxit senem,
870quem medicamento et suis venenis dicitur
fecisse rursus ex sene adulescentulum,
item ego te faciam. Bal. Eho, an etiam es veneficus?
Coc. Immo edepol vero hóminum servator. Bal. Ehem,
874, 875quanti istuc unum me †coquinare perdoces?
Coc. Quid? Bal. Ut te servem, ne quid surripias mihi.
Coc. Si credis, nummo; si non, ne mina quidem.
sed utrum tu amicis hodie an inimicis tuis
daturu's cenam? Bal. Pol ego amicis scilicet.
Coc. 880Quin tuós inimicos potius quám amicos vocas?
nam ego ita convivis cenam conditam dabo
hodie atque ita suavi suavitate condiam:
ut quisque quicque conditum gustaverit,
ipsus sibi faciam ut digitos praerodat suos.
Bal. 885Quaeso hercle, prius quam quoiquam convivae dabis,
gustato tute prius et discipulis dato,
ut praerodatis vostras furtificas manus.
Coc. Fortasse haec tu nunc mihi non credis quae loquor.
Bal. Molestus ne sis, nimium iam tinnis; non taces?
890em illíc ego habito. íntro abi et cenam coque.
propera. Puer Quin tu is accubitum, et convivas cedo,
corrumpitur iam cena. – Bal. Em, subolem sis vide:
iam hic quoque scelestus est, coqui sublingulo.
profecto quid nunc primum caveam nescio,
895ita in aedibus sunt fures, praedo in proxumo est.
nam mi hic vicinus apud forum paulo prius,
pater Calidori, ópere edixit maxumo,
ut mihi caverem a Pseudolo servo suo,
ne fídem ei haberem. nam eum circum ire in hunc diem,
900ut me, si posset, muliere intervorteret;
eum prómisisse firmiter dixit sibi,
sese abducturum a me dolis Phoenicium.
nunc ibo intro atque edicam familiaribus,
profecto ne quis quicquam credat Pseudolo. –