Scaena 3 Plaut. Poen. 1120–1173
Giddenes · Milphio · Hanno · Agorastocles · Puer
Gidd. 1120Quis pultat? Mil. Qui te proximust. Gidd. Quid vis? Mil. Eho,
novistin tu illunc tunicatum hominem qui siet?
Gidd. Nam quém ego aspicio? pro supreme Iuppiter,
erus meus hic quidem est, mearum alumnarum pater,
Hanno Carthaginiensis. Mil. Ecce autem mala.
1125praestrigiator hic quidem Poenus probust,
perduxit omnis ad suam sententiam.
Gidd. O mí ere, salve, Hánno, insperatissume
mihi tuisque filiis, salve atque – eho,
mirari noli neque me contemplarier.
1130cognoscin Giddenenem áncillam tuam?
Han. Novi. sed ubi sunt meae gnatae? id scire expeto.
Gidd. Apud aedem Veneris. Han. Quid ibi faciunt? dic mihi.
Gidd. Aphrodisia hodie Veneris est festus dies:
oratum ierunt deam, ut sibi esset propitia.
Mil. 1135Pol satis scio, impetrarunt, quando hic hic adest.
Agor. Eho an huius sunt illae filiae? Gidd. Ita ut praedicas.
tua pietas nobis plane aúxilio fuit,
quom huc advenisti hodie in ipso tempore;
namque hodie earum mutarentur nomina
1140facerentque indignum genere quaestum corpore.
Puer Auamma illi. Gidd. Hauon bane silli in mustine.
Gidd. Mepstaetemes tas dum et alanna cestimim.
Agor. Quid illí locuti sunt inter se? dic mihi.
Han. Matrem hic salutat suam, haec autem hunc filium.
1145tace atque parce muliebri supellectili.
Agor. Quae east supellex? Han. Clarus clamor. Agor. Sine modo.
Han. Tu abduc hosce intro; et una nutricem simul
iube hanc abire hinc ad te. Agor. Fac quod imperat.
Mil. Sed quís illas tibi monstrabit? Agor. Ego doctissume.
Mil. 1150Abeo igitur. Agor. Facias modo quam memores mavelim.
patruo advenienti cena curetur volo.
Mil. Lachanna vos, quos ego iam detrudam ad molas,
inde pórro ad puteum atque ad robustum codicem.
ego faxo hospitium hoc leniter laudabitis. –
Agor. 1155Audin tu, patrue? dico, ne dictum neges:
tuam míhi maiorem filiam despondeas.
Han. Pactam rem habeto. Agor. Spondesne igitur? Han. Spondeo.
Agor. Mi patrue, salve. nam nunc es plane meus.
nunc demum ego cum illa fabulabor libere.
1160nunc, patrue, si vis tuas videre filias,
me sequere. Han. Iamdudum equidem cupio, et te sequor.
Agor. Quid si eámus illis obviam? Han. At ne intervias
praeterbitamus metuo. magne Iuppiter,
restitue certas mi ex incertis nunc opes.
Agor. 1165† Ego quidem meos amores mecum confido fore.
sed eccás video ipsas. Han. Haecine meae sunt filiae?
quantae e quantillis iam sunt factae. Agor. Scin quid est?
tragicae sunt: in calones sustolli solent.
Mil. Opino hercle hodie, quod ego dixi per iocum,
1170id eventurum esse et severum et serium,
ut haec ínveniantur hodie esse huius filiae.
Agor. Pol istúc quidem iam certum est. tu istos, Milphio,
abduce intro. nos hasce hic praestolabimur.