Actus II Plaut. Poen. 449–503

Lycus · Antamonides

Lyc. 449Di illum infelicent omnes, qui post hunc diem

450leno ullam Veneri umquam immolarit hostiam

quive ullum turis granum sacruficaverit.

nam ego hodie infelix dis meis iratissumis

sex immolavi ágnos, nec potui tamen

propitiam Venerem facere utí esset mihi.

455quoniam litare nequeo, ábii illim ilico

iratus, votui éxta prosicarier;

457aneque ea poricere volui, quoniam non bona

457bharuspex dixit: deam esse indignam credidi.

457eo pacto avarae Veneri pulchre adii manum.

quando id quod sat erat satis habere noluit,

ego pausam feci. sic ago, sic me decet.

460ego faxo posthac di deaeque ceteri

contentiores mage erunt atque avidi minus,

quom scibunt, Veneri ut adierit leno manum.

condigne haruspex, non homo trioboli,

omnibus in extis aibat portendi mihi

465malum damnumque et deos esse iratos mihi.

quid ei divini aut humani aequomst credere?

mina mihi argenti dono postilla datast.

sed quaeso, ubi nam illic restitit miles modo,

qui hanc mihi donavit, quem ego vocavi ad prandium?

470sed eccum incedit. Antam. Ita ut occepi dicere,

lenulle, de illa pugna Pentetronica,

quom sexaginta milia hominum uno die

volaticorum manibus occidi meis.

Lyc. Volaticorum hóminum? Antam. Ita dico quidem.

Lyc. 475An, opsecro, usquam sunt homines volatici?

Antam. Fuere. verum ego interfeci. Lyc. Quo modo

potuisti? Antam. Dicam. viscum legioni dedi

fundasque; eo praésternebant folia farferi.

Lyc. Quoi rei? Antam. Ad fundas viscus adhaeresceret.

Lyc. 480Perge. optume hercle perieras. quid postea?

Antam. In fundas visci indebant grandiculos globos,

eo illós volantis iussi funditarier.

quid multa verba? quemquem visco offenderant,

484, 485tam crebri ad terram áccidebant quam pira.

486ut quisque acciderat, eum necabam ílico

per cerebrum pinna sua sibi, quasi turturem.

Lyc. Si hercle istuc umquam factum est, tum me Iuppiter

faciat ut semper sacruficem nec umquám litem.

Antam. 490An mi haec non credis? Lyc. Credo, ut mi aequomst credier.

age eamus intro. Lyc. Dum exta referuntur, volo

narrare tibi etiam unam pugnam. Lyc. Nil moror.

Antam. Ausculta. Lyc. Non hercle auscultabo. Antam. Quo modo?

colaphis quidem hercle tuom iam dilidam caput,

495nisi aut auscultas aut is in malam crucem.

Lyc. Malam crucem ibo potius. Antam. Certumnest tibi?

Lyc. Certum. Antam. Tum tu igitur die bonó Aphrodisiis

addice tuam mihi meretricem minusculam.

Lyc. Ita res divina mihi fuit: res serias

500omnis extollo ex hoc die in alium diem.

Antam. Profestos festos habeam decretum est mihi.

Lyc. Nunc hinc eamus intro. sequere hac me.Antam. Seqor.

in hunc diem iam tuos sum mercennarius.