Scaena 6 Plaut. Persa 683–710
Dordalus · Sagaristio · Toxilus
Dor.683Probae hic argenti sunt sexaginta minae,
duobus nummis minus est. Sag. Quid ei nummi sciunt?
Dor. 685Cruminam hanc emere aut facere uti remigret domum.
Sag. Ne non sat esses leno, id metuebas miser,
impure, avare, ne crumillam amitteres?
Tox. Sine quaeso. quando lenost, nil mirum facit.
Dor. Lucro faciundo ego auspicavi in hunc diem:
690nil mihi tam parvist, quin me id pigeat perdere.
age, accipe hoc sis. Sag. Hunc in collum, nisi piget,
impone. Dor. Vero fiat. Sag. Numquid ceterum
me voltis? Tox. Quid tam properas? Sag. Ita negotiumst:
mandatae quae sunt, volo deferre epistulas;
695geminum autem fratrem servire audivi hic meum,
eum ego ut requiram átque uti redimam volo.
Tox. Atque edepol tu me commonuisti haú male.
videor vidisse hic forma persimilem tui,
eadém statura. Sag. Quippe qui frater siet.
Dor. 700Quid est tibi nomen? Tox. … quod ad te attinet.
Dor. Quid attinet non scire? Sag. Ausculta ergo, ut scias:
Vaniloquidorus Virginesvendonides
Nugiepiloquides Argentumexterebronides
Tedigniloquides Nugides Palponides
705Quodsemelarripides Numquameripides. em tibi.
Dor. Eu hercle, nomen multimodis scriptumst tuom.
Sag. Ita sunt Persarum mores, longa nomina,
contortiplicata habemus. numquid ceterum
voltis? Dor. Vale. Sag. Et vos, nam animus iam in navist meus.
Tox. 710Cras ires potius, hodie hic cenares. Sag. Vale. –