Scaena 1 Plaut. Persa 1–52
Toxilus · Sagaristio
Tox. Qui amáns egens ingressus est princeps in Amoris vias,
superávit aerumnis suis aerumnas Herculi.
nam cúm leone, cum éxcetra, cum cérvo, cum apro Aetólico,
cum avibús Stymphalicís, cum Antaeo déluctari mávelim,
5quam cúm Amore: ita fio miser quaerendo argento mutuo,
nec quicquam nisi „non est“ sciunt mihi respondere quos rogo.
Sag. Qui eró suo servíre volt bene sérvos servitútem,
ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet,
quae eró placere cénseat praesénti atque apsentí suo.
10ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia,
sed quasi lippo oculo me érus meus manum apstinere hau quit tamen,
quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat.
Tox. Quís illic est qui cóntra me astat? Sag. Quís hic est qui sic cóntra me astat?
Tox. Similis est Sagaristionis. Sag. Toxilus híc quidem meus amicust.
Tox. 15Ís est profecto. Sag. Eum esse opinor. Tox. Congrediar. Sag. Contra adgredibor.
Tox. O Sagaristio, di ament te. Sag. O Toxilé, dabunt di quae exoptes.
út vales? Tox. Út queo. Sag. Quíd agitur? Tox. Vívitur.
Sag. Sátin ergo ex sententia? Tox. Si eveniunt quae exopto, satis.
Sag. Nimis stúlte amicis utere. Tox. Quid iam? Sag. Imperare oportet.
Tox. 20Mihi quidem tu iám eras mortuos, quia non te visitabam.
Sag. Negotium edepol – Tox. Ferreum fortasse? Sag. Plusculum annum
fui praéferratus apud molas tribunus vapularis.
Tox. Vetus iam ístaec militiast tua. Sag. Satin tu úsque valuisti? Tox. Hau probe.
Sag. Ergo edepol palles. Tox. Saucius factus sum in Veneris proelio:
25sagittá Cupido cor meum transfixit. Sag. Iam servi hic amant?
Tox. Quíd ego faciam? disne advorser? quasi Titani cum eis belligerem
quibus sat esse non queam?
Sag. Vide modo, ulmeae catapultae tuom ne transfigant latus.
Tox. Básilice ágito eleútheria.
Sag. 29aQuíd iam? Tox. Quia erus peregri est. Sag. Ain tu,
30péregri est? Tox. Si tu tibi bene esse
30apóte pati, veni: víves mecum,
básilico accipiere victu.
Sag. Váh, iam scapulae pruriunt, quia te ístaec audivi loqui.
Tox. Sed hoc me únum excruciat. Sag. Quidnam id est?
Tox. Haéc dies summa hódie est, mea amíca sitne líbera,
34aan sémpiternam sérvitutem sérviat. Sag. Quid núnc vis ergo?
Tox. 35Fácere amicum tibi me potis es sempiternum. Sag. Quem ad modum?
Tox. Út mihi des nummos sescentos, quós pro capite illius pendam,
quós continuo tibi reponam in hoc tríduo, aut quadriduo.
age fí benignus, subveni.
Sag. Qua cónfidentia rogare tu á med argentum tantum audes,
40ímpudens? quin si egomet totus véneam, vix recipi potis est
quód tu me rogas; nam tú aquam a púmice nunc póstulas,
qui ípsus sitiat. Tox. Sicine hoc te mihi fácere? Sag. Quid faciam? Tox. Rogas?
alicúnde exora mutuom. Sag. Tu fác idem quod rogas me.
Tox. Quaesivi, nusquam repperi. Sag. Quaeram equidem, si quis credat.
Tox. 45Nempe habeo in mundo. Sag. Si id domi esset mihi, iam pollicerer:
hoc meumst ut faciam sedulo. Tox. Quidquid erit, recipe te ad me.
quaeré tamen, ego item sedulo. Sag. Si quid erit, te faciam ut scias.
Tox. … obsecro te resecroque, operam da hánc mihi
48afidélem. Sag. Ah, odio me énicas.
Tox. Amóris vitio, non meo, nunc tibi morologus fio.
Sag. 50At pol ego aps te concessero. – Tox. Iamne ábis? bene ambulato.
sed recipe quam primum potes, cave fúas mi in quaestione.
usque ero domi, dum excoxero lenoni malam rem magnam. –