Scaena 4 Plaut. Most. 933–992
Phaniscus · Theopropides · Pinacium
Phan. 933Hic quidem neque convivarum sonitus, item ut antehac fuit,
neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio.
Th. 935Quae illaec res est? quid illisce homines quaerunt apud aedis meas?
quid volunt? quid intro spectant? Pin. Pergam pultare ostium.
heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis? Th. Quae haec est fabula?
Pin. Etiamne aperis? Callidamati nostro adversum venimus.
Th. Heus vos, pueri, quid istic agitis? quid istas aedis frangitis?
Phan. 940Heus senex, quid tu percontare ad te quod nihil attinet?
Th. Nihil ad me attinet? Phan. Nisi forte factu's praefectus novos,
qui res alienas procures, quaeras videas audias.
Th. Non sunt istae aedis, ubi statis. Phan. Quid ais? an iam vendidit
aedis Philolaches? aut quidem iste nos defrustratur senex.
Th. 945Vera dico. sed quid vobis est negoti hic? Phan. Eloquar.
erus hic noster potat. Th. Erus hic voster potat? Phan. Ita loquor.
Th. Puere, nimium delicatu's. Phan. Ei advorsum venimus.
Th. Cui homini? Phan. Ero nostro. quaeso, quotiens dicendumst tibi?
Th. Puere, nemo hic habitat. nam te esse arbitror puerum probum.
Phan. 950Non hic Philolaches adulescens habitat hisce in aedibus?
Th. Habitavit, verum emigravit iam diu ex hisce aedibus.
Pin. Senex hic elleborosust certe. Phan. Erras pervorse, pater.
nam nisi hinc hodie emigravit aut heri, certo scio
hic habitare. Th. Quin sex menses iam hic nemo habitat. Pin. Somnias.
Th. 955Egone? Pin. Tu. Th. Tu ne molestu's. sine me cum puero loqui.
nemo habitat. Phan. Habitat profecto, nám heri et nudius tertius,
quartus, quintus, sextus, usque postquam hinc peregre eius pater
abiit, numquam hic triduom unum desitum est potarier.
Th. Quid ais? Phan. Triduom unum est haud intermissum hic esse et bibi,
960scorta duci, pergraecari, fidicinas tibicinas
†ducere. Th. Quis istaec faciebat? Phan. Philolaches. Th. Qui Philolaches?
Phan. Quoius patrem Theopropidem esse opinor. Th. Ei mihi, occidi,
si haec hic vera memorat. pergam porro percontarier.
ain tu istic potare solitum Philolachem istum, quisquis est,
965cúm ero vostro? Phan. Hic, inquam. Th. Puere, praeter speciem stultus es.
vide sis, ne forte ad merendam quopiam devorteris
atque ibi ampliuscule quam sátis fuerit biberis. Phan. Quid est?
Th. Ita dico, ne ad alias aedis perperam deveneris.
Phan. Scio qua me ire oportet et quo venerim novi locum.
970Philolaches hic habitat, cuius est pater Theopropides.
qui, postquam pater ad mercatum hinc abiit, hic tibicinam
liberavit. Th. Philolachesne ergo? Phan. Ita, Philematium quidem.
Th. Quanti? Phan. Triginta. Th. Talentis? Phan. Μὰ τὸν … Ἀπόλλω, sed minis.
Th. 973aLiberavit? Phan. Liberavit valide, triginta minis.
Th. Ain minis triginta amicam destinatam Philolachi?
Phan. 975Aio. Th. Atque eam manu emisisse? Phan. Aio. Th. Et, postquam eius hinc pater
sit profectus peregre, perpotasse assiduo, ác simul
tuo cum domino? Phan. Aió. Th. Quid? is aedis emit has hinc proxumas?
Phan. Non aio. Th. Quadraginta etiam dedit huic quae essent pignori?
Phan. Neque istud aio. Th. Ei, perdis. Phan. Immo suom patrem illic perdidit.
Th. 980Vera cantas. Phan. Vana vellem. patris amicu's videlicet.
Th. Eu edepol patrem eius miserum praedicas. Phan. Nihil hoc quidem est,
triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit.
Th. Perdidit patrem. Phan. Unus istic servos est sacerrimus,
Tranio: is vel Herculi conterere quaestum possiet.
985edepol ne me eiús patris mísere miseret, qui cum istaec sciet
facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus.
Th. Si quidem istaec vera sunt. Phan. Quid meream, quam ob rem mentiar?
Pin. Heus vos, ecquis hasce aperit? Phan. Quid istas pultas, ubi nemo intus est?
alio credo comissatum abiisse. abeamus nunciam
990atque porro quaeritemus illos. sequere hac me. Pin. Sequor.
Th. Puere, iamne abis? Phan. Libertas paenulast tergo tuo:
mihi, nisi ut erum metuam et curem, nihil est qui tergum tegam. –