Scaena 1 Plaut. Most. 858–884

Phaniscus

858Serví qui, quom culpá carent, tamén malum metuont,

ei sólent esse eris utíbiles.

860nam illí qui nil metuónt postquam sunt málum meriti,

stultá sibi expetunt consília:

exércent sese ad cúrsuram, fugiunt sed si reprehensí sunt,

fáciunt de maló peculiúm quod nequeunt bono.

864, 865augent ex pauxillode parant.

866mihi in pectore consilimalam rem prius

quam ut meum

ut adhúc fuit, mihi corium ésse oportet,

sincérum atque ut votem vérberari.

870si huíc imperábo, probé tectum habébo,

malúm quom impluít ceteris, ne impluát mi.

nam ut sérvi volúnt esse erum, ita solet

boní sunt: bonúst; improbí sunt, malús fit.

nam núnc domi nostrae tot péssimi vivont,

875pecúli suí prodigí, plagigéruli.

ubi adversum ut eant vocantur ero:non eo, molestus ne sis.

scio quo properas: gestis aliquo; iam hercle ire vis, mula, foras pastum.“

béne merens hóc preti inde ábstuli. abií foras.

879, 880sólus nunc eo advórsum ero ex plúrimis servis.

881hóc die crástini quóm erus rescíverit,

máne castigábit eos búbulis exuviis.

póstremo minoris pendo tergum illorum, quam meum:

illi erunt bucaedae multo potius, quam ego sim restio.