Scaena 1 Plaut. Mil. 947–990

Pyrgopolinices · Palaestrio

Pyrg. 947Vólup est, quod agas, si id procedit lepide atque ex sententia;

nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum,

ut latrones quos conduxi hinc ad Seleucum duceret,

950qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium

Pal. Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci, quae tibi

condicio nova et lúculenta fertur per me interpretem.

Pyrg. Immo omnis res posteriores pono atque operam do tibi.

loquere: auris meas profecto dedo in dicionem tuam.

Pal. 955Circumspice dum, ne quis nostro hic auceps sermoni siet.

nam hoc negoti clandestino ut agerem mandatumst mihi.

Pyrg. Nemo adest. Pal. Hunc arrabonem amoris primum a me accipe.

Pyrg. Quid hic? unde est? Pal. A luculenta átque festiva femina,

quae te amat tuamque éxpetessit pulcram pulcritudinem;

960eius nunc mi ánulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit.

Pyrg. Quid ea? ingenuan an festuca facta e serva liberast?

Pal. Vah, egone ut ad te ab libertina esse auderem internuntius,

qui ingenuis satis résponsare nequeas quae cupiunt tui?

Pyrg. 964, 965Nuptan est an vidua? Pal. Et nupta et vidua. Pyrg. Quo pacto potis

966nupta et vidua esse eadem? Pal. Quia adulescens nuptast cum sene.

Pyrg. Euge. Pal. Lepida et liberali formast. Pyrg. Cave mendacium.

Pal. Ad tuam formam illa una dignast. Pyrg. Hercle pulchram praedicas.

sed quis east? Pal. Senis huius uxor Periplectomeni ex proxumo;

970ea demoritur te atque ab illo cupit abire: odit senem.

nunc te orare atque obsecrare iussit, ut eam copiam

sibi potestatemque facias. Pyrg. Cupio hercle equidem, si illa volt.

Pal. Quae cupit? Pyrg. Quid illá faciemus concubina, quae domist?

Pal. Quin tu illam iube abs te abire quo lubet: sicut soror

975eius huc gémina venit Ephesum et mater, accersuntque eam.

Pyrg. Eho tu, an venit Ephesum mater eius? Pal. Aiunt qui sciunt.

Pyrg. Hercle occasionem lepidam, ut mulierem excludam foras.

Pal. Immo vin tu lepide facere? Pyrg. Loquere et consilium cedo.

Pal. Vin tu illam actutum amovere, a te ut abeat per gratiam?

Pyrg. 980Cupio. Pal. Tum te hoc facere oportet. tibi divitiarum adfatimst:

iube sibi aurum atque ornamenta, quae illi instruxti mulieri,

dono habere, auferreabs te quo lubeat sibi.

Pyrg. Placet ut dicis; sed ne et istam amittam et haec mutet fidem

vide modo. Pal. Vah delicatu's, quae te tamquam oculos amet.

Pyrg. 985Venus me amat. Pal. St tace, aperitur foris, concede huc clanculum.

haec celox illiust, quae hinc egreditur, internuntia,

Pyrg. Quae haec celox? Pal. Ancillula illiust, quae hinc egreditur foras.

quae anulum istunc attulit quem tibi dedi. Pyrg. Edepol haec quidem

bellulast. Pal. Pithecium haec est prae illa et spinturnicium.

990viden tu illam oculis venaturam facere atque aucupium auribus?