Scaena 2 Plaut. Mil. 813–873

Palaestrio · Lucrio

Pal. 813quantas res turbo, quantas moveo machinas.

eripiam ego hodie concubinam militi,

815si centuriati bene sunt maniplares mei.

sed illúm vocabo. heus Sceledre, nisi negotiumst,

progredere ante aedis, te vocat Palaestrio.

Luc. Non operaest Sceledro. Pal. Quid iam? Luc. Sorbet dormiens.

Pal. Quid, sorbet? Luc. Illud, stertit, volui dicere.

820sed quia consimile est, quom stertas, quasi sorbeas

Pal. Eho an dórmit Sceledrus intus? Luc. Non naso quidem,

nam eo mágnum clamat. tetigit calicem clanculum,

dum misit nardum in amphoram, cellarius.

Pal. Eho tu sceleste, qui illi suppromu's, ehoLuc. Quid vis? Pal. Qui lubitum est illi condormiscere?

Luc. Oculis opinor. Pal. Non te istuc rogito, scelus.

procede huc. periisti iam, nisi verum scio.

prompsisti tu illi vinum? Luc. Non prompsi. Pal. Negas?

Luc. 830Nego hercle vero, nam ille me vetuit dicere;

neque equidem heminas octo exprompsi in urceum

neque illic calidum éxbibit in prandium.

Pal. Neque tu bibisti? Luc. Di me perdant, si bibi,

si bibere potui. Pal. Quid iam? Luc. Quia enim obsorbui;

835nam nimis calebat, amburebat gutturem.

Pal. Alii ebrii sunt, alii poscam potitant.

bono subpromo et promo cellam creditam.

Luc. Tu hércle idem fáceres, si tibi esset credita:

839, 840quoniam aemulari non licet, nunc invides.

Pal. Eho an umquam prompsit antehac? responde, scelus.

atque ut tu scire possis, ego dico tibi:

si falsa dices, Lucrio, excruciabere.

Luc. Ita vero? ut tu ipse me dixisse delices,

845post e sagina ego eiciar cellaria,

ut tibi, si promptes, alium subpromum pares.

Pal. Non edepol faciam. age eloquere audacter mihi.

Luc. Numquam edepol vidi promere. verum hoc erat:

mihi imperabat, ego promebam postea.

Pal. 850Hoc illi crebro capite sistebant cadi.

Luc. Non hercle tam istoc valide cassabant cadi;

sed in célla erat paulum nimis lóculi lubrici,

ibi erat bilibris aula sic propter cados,

ea saepe deciens complebatur: vidi eam

855plenam atque inanem fieri, plenam maxume;

ubi bacchabatur aula, cassabant cadi.

Pal. Abi, abi íntro iam. vos in cella vinaria

bacchanal facitis. iam hercle ego erum ádducam a foro.

Luc. Perii, excruciabit erus, domum si venerit,

860quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim.

fugiam hercle aliquo atque hoc in diem extollam malum.

ne dixeritis, obsecro, huic, vostram fidem.

Pal. Quo agis? Luc. Missus sum aliquo: iam huc revenero.

Pal. Quis misit? Luc. Philocomasium. Pal. Abi, actutum redi.

Luc. 865Quaeso tamen tu meam partem, infortunium

si dividetur, me absente accipito tamen.

Pal. Modo intellexi quam rem mulier gesserit:

quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom

foras áblegavit, dum ab se huc transiret. placet.

870sed Periplectomenus quam ei mandavi mulierem

nimis lépida forma ducit. di hercle hanc rem adiuvant.

quam digne ornata incedit, haud meretricie.

lepide hoc succedit sub manus negotium.