Scaena 4 Plaut. Merc. 588–666
Charinus · Eutychus
Char. 588Súmne ego homo miser, qui nusquam bene queo quiescere?
si domi sum, foris est animus, sin foris sum, animus domist.
590ita mi in pectore atque in corde facit amor incendium:
ni ex oculis lacrumae defendant, iam ardeat credo caput.
spem teneo, salutem amisi; redeat an non, nescio:
si opprimit pater quod dixit, exsulatum abiit salus;
sin sodalis quod promisit fecit, non abiit salus.
595sed tamen dem si podagrosis pedibus esset Eutychus,
iam a portu rediisse potuit. id illi vitium maxumumst,
quod nimis tardus est advorsum mei animi sententiam.
sed in est, quem currentem video? ípsus est. ibo obviam.
nunc, quod restat, ei disperii: voltus neutiquam huius placet;
600tristis incédit (pectus ardet, haereo), quassat caput.
Eutyche. Eut. Eu, Charine. Char. Prius quam recipias anhelitum,
uno verbo eloquere: ubi égo sum? hicine an apud mortuos?
Eut. Neque apud mortuos neque hic es. Char. Salvos sum, immortalitas
mihi data est: hic emit illam, pulchre os sublevit patri.
605impetrabilior qui vivat nullus est. dice, obsecro:
si neque hic neque Acherunti sum, úbi sum? Eut. Nusquam gentium.
Char. Disperii, illaec interemit me modó oratio.
Eut. Odiosast oratio, cum rém agas longinquom loqui.
Char. Quidquid est, ad capita rerum perveni. Eut. Primum omnium:
610periimus. Char. Quin tu illud potius nuntias quod nescio?
Eut. Mulier alienata est abs te. Char. Eutyché, capital facis.
Eut. Qui? Char. Quia aequalem et sodalem, liberum civem, enicas.
Eut. Ne di sierint. Char. Demisisti gladium in iugulum: iam cadam.
Eut. Quaeso hercle, animum ne desponde. Char. Nullust quem despondeam.
615loquere porro aliam malam rem. cui est empta? Eut. Nescio.
iam addicta atque abducta erat, quom ad portum venio. Char. Vae mihi,
montis tu quidem mali in me ardentis iam dudum iacis.
perge, excrucia, carnufex, quandoquidem occepisti semel.
Eut. Non tibi istuc mágis dividiaest, quam mihí hodie fuit.
Char. 620Dic, quis emit? Eut. Nescio hercle. Char. Em istúcinest operam dare
bonum sodalem? Eut. Quid me facere vis? Char. Idem quod me vides,
ut pereas. quin percontatu's, hominis quae facies foret
qui illam emisset: eo si pacto posset indagarier
mulier? heu me miserum. Eut. Flere omitte, istuc quod nunc agis.
Eut. 625Quid ego feci? Char. Perdidisti me et fidem mecum tuam.
Eut. Di sciunt culpam meam istanc non esse ullam. Char. Eugepae,
deos absentis testis memoras: quí ego istuc credam tibi?
Eut. Quia tibi in manu est quod credas, ego quod dicam, id mi in manust.
Char. De istac ré argutus es, ut par pari respondeas,
630ad mandata claudus caecus mutus mancus debilis.
promittebas te os sublinere meo patri: egomet credidi
homini docto rem mandare, is lapidi mando maximo.
Eut. Quid ego facerem? Char. Quid tu faceres? men rogas? requireres,
rogitares quis esset aut unde esset, qua prosapia,
635civisne esset an peregrinus. Eut. Civem esse aibant Atticum.
Char. Ubi habitaret invenires saltem, si nomen nequis.
Eut. Nemo aiebat scire. Char. At saltem hóminis faciem exquireres.
Eut. Feci. Char. Qua forma esse aiebant igitur? Eut. Ego dicam tibi:
canum, varum, ventriosum, bucculentum, breviculum,
640subnigris oculis, oblongis malis, pansam aliquantulum.
Char. Non hominem mihi, sed thensaurum nescio quem memoras mali.
numquid est quod dicas aliud de illo? Eut. Tantum, quod sciam.
Char. Edepol ne ille oblongis malis mihi dedit magnum malum.
non possum durare, certumst exulatum hinc ire me.
645sed quam capiam civitatem, cogito, potissimum:
Megares, Eretriam, Corinthum, Chalcidem, Cretam, Cyprum,
Sicyonem, Cnidum, Zacynthum, Lesbiam, Boeotiam.
Eut. Cur istuc coeptas consilium? Char. Quia enim me adflictat amor.
Eut. Quid tu ais? quid cum illuc, quo nunc ire paritas, veneris,
650sí ibi amare forte occipias atque item eius sit inopia,
iam inde porro aufugies, deinde item illinc, sí item evenerit?
quis modus tibi exílio tandem eveniet, qui finis fugae?
quae patria aut domus tibi stabilis esse poterit? dic mihi.
cedo, si hac urbe abis, amorem te hic relicturum putas?
655si id fore ita sat animo acceptum est, certum id, pro certo si habes,
quanto te satiust rus aliquo abire, ibi esse, ibi vivere
adeo dum illius te cupiditas atque amor missum facit?
Char. Iam dixisti? Eut. Dixi. Char. Frustra dixti. hoc mihi certissumumst.
eo domum, patrem atque matrem ut meos salutem, postea
660clam patrem patria hac effugiam, aut aliquid capiam consili. –
Eut. Ut corripuit se repente atque abiit. heu misero mihi,
si ille abierit, mea factum omnes dicent esse ignavia.
certumst praeconum iubere iam quantum est conducier,
qui illam investigent, qui inveniant. post ad praetorem ilico
665ibo, orabo, ut conquaestores det mi in vicis omnibus;
nam mihi nil relicti quicquam áliud iam esse intellego. –