Scaena 3 Plaut. Men. 351–445
Erotium · Menaechmus · Messenio
Er. 351Sine fóres sic, abi, nolo óperiri.
intús para, curá, vide, quod opúst fiat:
sterníte lectos, incéndite odores; múnditia
354, 355inlécebra animost amántium.
356amánti amoenitás malost, nobís lucrost.
sed ubi ílle est, quem coquos ánte aedis esse áit? atque eccum video,
qui mi ést usui et plurímum prodest.
item hinc últro fit, ut méret, potissimus nostraé domi ut sit;
360nunc éum adibo, adloquar ultro.
animúle mi, mihi mirá videntur,
te hic stáre foris, fores quoí pateant,
magis quám domus tua domus quom haéc tua sit.
omné paratumst, ut iússisti
365atque út voluisti, néque tibi
ullá morast intus.
prandium, út iussisti, hic cúratumst:
ubi lúbet, ire licet áccubitum.
Men. Quícum haec mulier loquitur? Er. Equidem tecum. Men. Quid mecum tibi
370fuit umquam aut nunc est negoti? Er. Quia pol te unum ex omnibus
Venus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo.
nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis.
Men. Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio,
quaé hominem ignotum compellet me tam familiariter.
Mess. 375Dixin égo istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt,
praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent.
nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae.
sed sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico. Er. Quid est?
Mess. Ubi tu húnc hominem novisti? Er. Ibidem ubi hic me iam diu,
380in Epidamno. Mess. In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem,
nisi hodie, numquam intro tetulit? Er. Heia, delicias facis.
mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius.
Men. Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine.
nimis miror, quid hoc sít negoti. Mess. Oboluit marsuppium
385huic istuc quod habes. Men. Atque edepol tu me monuisti probe.
accipe dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium.
Er. Eamus intro, ut prandeamus. Men. Bene vocas: tam gratiast.
Er. Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium?
Men. Egon te iussi coquere? Er. Certo, tibi et parasito tuo.
Men. 390Cui, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis.
Er. Peniculo. Men. Quis iste ést Peniculus? qui extergentur baxeae?
Er. Scilicet qui dudum tecum venit, quom pallam mihi
detulisti, quám ab uxore tua surrupuisti. Men. Quid est?
tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es?
395certe haec mulier cantherino ritu ástans somniat.
Er. Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi
facta quae sunt? Men. Dic quid est id quod negem quod fecerim?
Er. Pallam te hodie mihi dedisse uxoris. Men. Etiam nunc nego.
ego quidem neque umquam uxorem hábui neque habeo, neque huc
400umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem.
prandi in navi, inde huc sum egressus, te conveni. Er. Eccere,
perii misera, quam tu mihi nunc navem narras? Men. Ligneam,
saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo;
quasi supellex pellionis, palus palo proxumust.
Er. 405Iám, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul.
Men. Nescio quem, mulier, alium hóminem, non me quaeritas.
Er. Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre,
qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia,
409, 410ubi rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia,
411tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit,
nunc Hiero est? Men. Haud falsa, mulier, praedicas. Mess. Pro Iuppiter,
num istaec mulier illinc venit, quae te novit tam cate?
Men. 414, 415Hercle opinor, pernegari non potest. Mess. Ne feceris.
416periisti, si intrassis intra limen. Men. Quin tu tace modo.
bene res geritur. adsentabor quidquid dicet mulieri,
si possum hospitium nancisci. iam dudum, mulier, tibi
419, 420non imprudens advorsabar: hunc metuebam, ne meae
421uxori renuntiaret de palla et de prandio.
nunc, quando vis, eamus intro. Er. Etiam parasitum manes?
Men. Neque ego illum maneo, neque flocci facio, neque, si venerit,
eum volo intromitti. Er. Ecastor haud invita fecero.
425sed scin quid te amabo ut facias? Men. Impera quid vis modo.
Er. Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas,
ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo.
Men. Hercle qui tu recte dicis: eádem ignorabitur,
ne uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit.
Er. 430Ergo mox auferto tecum, quando abibis. Men. Maxime.
Er. Eamus intro Men. Iam sequar te. húnc volo etiam conloqui.
eho Messenio, accede huc. Mess. Quid negoti est? Men. †sussciri.
Mess. Quid eo opust? Men. Opus est. scio ut me dices. Mess. Tanto nequior.
Men. 434, 435Habeo praedam: tantum incepi óperis. ei quantum potes,
436abduc istos in tabernam actutum devorsoriam.
tum facito ante solem occasum ut venias advorsum mihi.
Mess. Non tu istas meretrices novisti, ere. Men. Tace, inquam …
mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero.
440mulier haec stulta atque inscita est; quantum perspexi modo,
est hic praeda nobis. – Mess. Perii, iamne abis? periit probe:
ducit lembum dierectum navis praedatoria.
sed ego inscitus qui domino me postulem moderarier:
dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi.
445sequimini, ut, quod imperatum est, veniam advorsum temperi. –