Scaena 2 Plaut. Men. 110–181
Menaechmus · Peniculus
Men. 110Ní mala, ni stúlta sies, ni índomita impósque animi,
quód viro esse odió videas, túte tibi odio habeas.
praéterhac sí mihi tále post húnc diem
fáxis, faxó foris vídua visás patrem.
nám quotiens foras íre volo, mé retines, revocás, rogitas,
115quó ego eam, quám rem agam, quíd negotí geram,
quíd petam, quid feram, quíd foris egerim.
portitorem domum duxi, ita omnem mihi
rem necesse eloqui est, quidquid egi atque ago.
nímium ego te habui délicatam; núnc adeo ut factúrus dicam.
120quando égo tibi ancillás, penum,
lanam, aurum, vestem, purpuram
bene praebeo nec quicquam eges,
malo cavebis si sapis,
virum observare desines.
átque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam
hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras.
Pen. 125Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi;
nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur.
Men. Euax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua.
ubi súnt amatores mariti? dona quid cessant mihi
conférre omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter?
130hánc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero.
sic hóc decet, dari facete verba custodi catae.
hoc fácinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst fabre:
meó malo a mala abstuli hoc, ad damnum deferetur.
avórti praedam ab hostibus nostrum salute socium.
Pen. 135Heús adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi?
Men. Perii, in insidias deveni. Pen. Immo in praesidium, ne time.
Men. Quis homo est? Pen. Ego sum. Men. O mea Commoditas, o mea Opportunitas,
salve. Pen. Salve. Men. Quid agis? Pen. Teneo dextera genium meum.
Men. Non potuisti magis per tempus mi advenire quam advenis.
Pen. 140Ita ego soleo: commoditatis omnis articulos scio.
Men. Vin tu facinus luculentum inspicere? Pen. Quis id coxit coquos?
iam sciam, si quid titubatumst, ubi reliquias videro.
Men. Dic mi, enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete,
ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum?
Pen. 145Saepe. sed quid istaé picturae ad me attinent? Men. Age me aspice.
ecquid adsimulo similiter? Pen. Quis istest ornatus tuos?
Men. Dic hominem lepidissimum esse me. Pen. Ubi essuri sumus?
Men. Dic modo hoc quod ego te iubeo. Pen. Dico: homo lepidissime.
Men. Ecquid audes de tuo istuc addere? Pen. Atque hilarissime.
Men. 150Perge porro. Pen. Non pergo hercle, nisi scio qua gratia.
litigium tibi est cum uxore, eo mi ábs te caveo cautius.
Men. Clam uxoremst ubi pulchre habeamus atque hunc comburamus diem.
Pen. Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum?
154, 155dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuos.
Men. Te morare, mihi quom obloquere. Pen. Oculum ecfodito per solum
mihi, Menaechme, si ullum verbum faxo nisi quod iusseris.
Men. Concede huc a foribus. Pen. Fiat. Men. Etiam concede huc. Pen. Licet.
Men. Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo.
Pen. 160Eu edepol ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus.
Men. Quidum? Pen. Ne te uxor sequatur, respectas identidem.
Men. Sed quid ais? Pen. Egone? id enim quod tu vis, id aio atque id nego.
Men. Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris,
facere coniecturam … ? …
(Pen.) 165… captum sit collegium.
Men. Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam. quid olet? apstines?
Pen. Summum ólfactare oportet vestimentum muliebre,
nam ex istoc loco spurcatur nasum odore † inlucido.
Men. Olfacta igitur hinc, Penicule. lepide ut fastidis. Pen. Decet.
Men. 170Quid igitur? quid olet? responde. Pen. Furtum, scortum, prandium.
tibi fuant
elocutus, nam
nunc ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium.
mihi, tibi atque illi iubebo iam adparari prandium. Pen. Eu.
Men. 175Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus. Pen. Eu,
expedite fabulatu's . iam fores ferio? Men. Feri.
vel mane etiam. Pen. Mille passum commoratu's cantharum.
Men. Placide pulta. Pen. Metuis, credo, ne fores Samiae sient.
Men. 179, 180Mane, mane obsecro hercle: eapse eccam exit. oh, solem vides
181satin ut occaecatust prae huius corporis candoribus?