Scaena 8 Plaut. Cas. 437–514

Olympio · Lysidamus · Chalinus

Ol. 437Sine modo rus veniat: ego remittam ad te virum

cum furca in urbem tamquam carbonarium.

Lys.Ita fieri oportet. Ol. Factum et curatum dabo.

Lys. 440Volui Chalinum, si domi esset, mittere

tecum obsonatum, ut etiam in maerore insuper

inimico nostro miseriam hanc adiungerem.

Chal. Recessim cedam ad parietem, imitabor nepam;

captandust horum clanculum sermo mihi.

445nam illorum me alter cruciat, alter macerat.

at candidatus cedit hic mastigia,

stimulorum loculi. protollo mortem mihi;

certum est, hunc Acheruntem praemittam prius.

Ol. Ut tibi ego inventus sum obsequens. quod maxime

450cupiebas, eius copiam feci tibi.

erit hodie tecum quod amas clam uxorem. Lys. Tace.

ita me di bene ament, ut ego vix reprimo labra

ob istánc rem quin te deosculer, voluptas mea.

Chal. Quid, deosculere? quae res? quae voluptas tua?

455ecfodere hercle hic volt, credo, vesicam vilico.†

Ol. Ecquid amas nunc me? Lys. Immo edepol me quam te minus.

licetne amplecti te? Chal. Quid, amplecti? Ol. Licet.

Lys. Ut, quia te tango, mel mihi videor lingere.

Ol. Vltro te, amator, apage te a dorso meo.

Chal. 460Illuc est, illuc, quod hic hunc fecit vilicum:

eidem me pridem, cum ei advorsum veneram,

facere atriensem voluerat sub ianua.

Ol. Ut tibi morigerus hodie, ut voluptati fui.

Lys. Ut tibi, dum vivam, bene velim plus quam mihi.

Chal. 465Hodie hercle, opinor, hi conturbabunt pedes:

solet hic barbatos sane sectari senex.

Lys. Ut ego hodie Casinam deosculabor, ut mihi

bona multa faciam clam meam uxorem. Chal. Attatae,

nunc pol ego demum in rectam redii semitam.

470hic ipsus Casinam deperit. habeo viros.

Lys. Iam hercle amplexari, iam osculari gestio.

Ol. Sine prius deduci. quid, malum, properas? Lys. Amo.

Ol. At non opinor fieri hoc posse hodie. Lys. Potest,

siquidém cras censes te posse emitti manu.

Chal. 475Enim véro huc aures magis sunt adhibendae mihi:

iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos.

Lys. Apud hunc sodalem meum atque vicinum mihi

locus est paratus: ei ego amorem omnem meum

concredui; is mihi se locum dixit dare.

Ol. 480Quid eius uxor? ubi erit? Lys. Lepide repperi.

mea uxór vocabit huc eam ad se in nuptias,

ut hic sit secum, se adiuvet, secum cubet;

ego iussi, et dixit se facturam uxor mea.

illa hic cubabit, vir aberit faxo domo;

485tu rus uxorem duces: id rus hic erit

tantisper dum égo cum Casina faciam nuptias.

hinc tu ante lucem rus cras duces postea.

satin docte? Ol. Astute. Chal. Age modo, fabricamini,

malo hercle vestro tam vorsuti vivitis.

Lys. 490Scin quid nunc facias? Ol. Loquere. Lys. Tene marsuppium,

abi atque obsona, propera, sed lepide volo,

molliculas escas, út ipsa mollicula est. Ol. Licet.

Lys. Emito sepiolas, lepadas, lolligunculas,

hordeías. Chal. Immo triticeías, si sapis.

Lys. 495Soleas. Chal. Qui quaeso potius quam sculponeas,

quibus báttuatur tíbi os, senex nequissime?

Ol. Vin lingulacas? Lys. Quid opust, quando uxor domi est?

ea lingulaca est nobis, nam numquam tacet.

Ol. In re praesenti ex copia piscaria

500consulere quid emam potero. Lys. Aéquom oras, abi.

argento parci nolo, obsonato ampliter.

nam mihi vicino hoc etiam convento est opus,

ut quod mandavi curet. Ol. Iamne abeo? Lys. Volo.

Chal. Tribus nón conduci possum libertatibus,

505quin ego illis hodie comparem magnum malum

quinque hanc omnem rem meae erae iam faciam palam.

manifesto teneo in noxia inimicos meos.

sed si nunc facere volt era officium suom,

nostra omnis lis est. pulchre praevortar viros.

510nostro omine it dies; iam victi vicimus.

ibo intro, ut id quod alius condivit cocus,

ego nunc vicissim ut alio pacto condiam,

quo id quoi paratum est ut paratum ne siet

sitque ei paratum quod paratum non erat.