Scaena 4 Plaut. Capt. 533–658
Hegio · Tyndarus · Aristophontes
Heg. 533Quo illúm nunc hominem próripuisse fóras se dicam ex aédibus?
Tynd. Núnc enim vero ego óccidi: eúnt ad te hostes, Tyndare.
535quíd loquar? quid fabulabor? quid negabo aut quid fatebor?
mihi rés omnis ín incerto sita est. quid rebus confidam meis?
utinám te di prius perderent, quam periisti e patria tua,
Aristophontes, qui ex parata re imparatam omnem facis.
occísa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam.
Heg. 540Sequere. ém tibi hominem. adi, atque adloquere. Tynd. Quis homo est me hominum miserior?
Arist. Quíd istuc est quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare,
proque ignoto me aspernari, quasi me numquam noveris?
equidem tam sum servos quam tu, etsi ego domi liber fui,
tu usque a puero servitutem servivisti in Alide.
Heg. 545Edepol minime miror, si te fugitat aut oculos tuos,
aut si te odit, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.
Tynd. Hegió, hic homó rabiosus habitus est in Alide,
ne tu quód istic fabuletur auris immittas tuas.
nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem,
550et illic isti qui insputatur morbus interdum venit.
proin tu ab istoc procul recedas. Heg. Vltro istum a me. Arist. Ain, verbero?
me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem,
et eum morbum mi esse, ut qui me ópus sit insputarier?
Heg. Ne verere, multos iste morbus homines macerat,
555quibus insputari saluti fuit atque is profuit.
Arist. Quid tu autem? etiam huic credis? Heg. Quid ego credam huic? Arist. Insanum esse me?
Tynd. Viden tu hunc, quam ínimico voltu intuetur? concedi optumumst,
Hegio: fit quód tibi ego dixi, glíscit rabies, cave tibi.
Heg. Credidi esse insanum extemplo, ubi te appellavit Tyndarum.
Tynd. 560Quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit qui siet.
Heg. At etiam te suom sodalem esse aibat. Tynd. Haud vidi magís.
et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus postea
una opera mihi sunt sodales qua iste. Arist. At etiam, furcifer,
male loqui mi audés? non ego te novi? Heg. Pol planum id quidem est,
565non novisse, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.
quem vides, eum ignoras: illum nominas quem non vides.
Arist. Immo iste eum sese ait, qui non est, esse, et qui vero est, negat.
Tynd. Tu énim repertu's , Philocratem qui superes veriverbio.
Arist. Pol ego ut rem video, tu inventu's , vera vanitudine
570qui convincas. sed quaeso hercle, agedum aspice ad me. Tynd. Em. Arist. Dic modo:
tun negas te Tyndarum esse? Tynd. Négo, inquam. Arist. Tun te Philocratem
esse ais? Tynd. Égo, inquam. Arist. Tune huic credis? Heg. Plus quidem quam tibi aut mihi.
nam ílle quidem, quem tu hunc memoras esse, hodie hinc abiit Alidem
ad patrem huius. Arist. Quem patrem, qui servos est? Tynd. Et tu quidem
575servos es, liber fuisti, et ego me confido fore,
si huius huc reconciliasso in libertatem filium.
Arist. Quid ais, furcifer? tun te gnatum esse memoras liberum?
Tynd. Non equidem me Liberum, sed Philocratem esse aio. Arist. Quid est?
ut scelestus, Hegio, nunc iste te ludos facit.
580nám is est servos ipse, neque praeter se umquam ei servos fuit.
Tynd. Quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas domist,
omnis inveniri similis tui vis; non mirum facis:
est miserorum, ut malevolentes sint atque invideant bonis.
Arist. Hegio, vide sis, ne quid tu huic temere insistas credere.
585atque, ut perspicio, profecto iam áliquid pugnae edidit.
filium tuom quód redimere se ait, id ne utiquam mihi placet.
Tynd. Scio te id nolle fieri; efficiam tamen ego id, si di adiuvant.
illum restituam huic, hic autem in Alidem me meo patri.
propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum. Arist. Quin tute is es:
590neque praeter te in Alide ullus servos istoc nominest.
Tynd. Pergin servom me exprobrare esse, id quod vi hostili optigit?
Arist. Enim iam nequeo contineri. Tynd. Heus, audin quid ait? quin fugis?
iam illic hic nos insectabit lapidibus, nisi illunc iubes
comprehendi. Arist. Crucior. Tynd. Ardent oculi: fit opus, Hegio;
595viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis?
atra bilis agitat hominem. Arist. At pol te, si hic sapiat senex,
pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat.
Tynd. Iam deliramenta loquitur, laruae stimulant virum.
hercle qui, si hunc comprehendi iusseris, sapias magis.
Arist. 600Crucior, lapidem non habere mé, ut illi mastigiae
cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis.
Tynd. Audin lapidem quaeritare? Arist. Solus te solum volo,
Hegio. Heg. Istinc loquere, si quid vis, procul. tamen audiam.
Tynd. Namque edepol si adbites propius, os denasabit tibi
605mordicus. Arist. Neque pol me insanum, Hégio, esse creduis
neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat.
verum si quid metuis a me, iube me vinciri: volo,
dum istic itidem vinciatur. Tynd. Immo enim vero, Hegio,
istic, qui volt, vinciatur. Arist. Tace modo. ego te, Philocrates
610false, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus.
611, 612quid mi abnutas? Tynd. Tibi ego abnuto? Arist. Quid agat, si absis longius?
Heg. Quid ais? quid si adeam hunc insanum? Tynd. Nugas. ludificabitur,
garriet quoi neque pes umquam neque caput compareat.
615ornamenta absunt: Aiacem, hunc cum vides, ipsum vides.
Heg. Nihili facio. tamen adibo. Tynd. Nunc ego omnino occidi,
nunc ego intér sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio.
Heg. Do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me velis.
Arist. Ex me audibis vera quae nunc falsa opinare, Hegio.
620sed hoc primúm, me expurigare tibi volo, me insaniam
neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio.
at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem,
ut istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu. Heg. Eho dic mihi,
quis illic igitur est? Arist. Quem dudum dixi a principio tibi.
625hoc si secus reperies, nullam causam dico quin mihi
et parentum et libertatis apud te deliquio siet.
Heg. Quid tu ais? Tynd. Me tuom esse servom et te meum erum. Heg. Haud istuc rogo.
fuistin liber? Tynd. Fui. Arist. Enim vero non fuit, nugas agit.
Tynd. Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix,
630qui id tam audacter dicere audes? Arist. Puerum te vidi puer.
Tynd. At ego te video maior maiorem: ém rursum tibi.
meam rem non cures, si recte facias. num ego curo tuam?
Heg. Fuitne huic patér Thensaurochrysonicochrysides?
Arist. Non fuit, neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem.
635Philocrati Theodoromedes fuit pater. Tynd. Pereo probe.
quin quiescis? i dierectum cor meum, ac suspende te.
tu sussultas, ego miser vix asto prae formidine.
Heg. Satin istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc servom in Alide
neque esse hunc Philocratem? Arist. Tam satis quam numquam hoc invenies secus.
640sed ubi is nunc est? Heg. Ubi ego minime atque ipsus se volt maxume.
643sed vide sis. Arist. Quin exploratum dico et provisum hoc tibi.
Heg. Certon? Arist. Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius.
645Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer.
Heg. 641Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser
642huius scelesti techinis, qui me ut lubitum est ductavit dolis.
646sed qua faciest tuos sodalis Philocrates? Arist. Dicam tibi:
macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris,
subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus. Heg. Convenit.
Tynd. Ut quidem hercle in medium ego hodie pessume processerim.
650vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo.
Heg. Verba mihi data esse video. Tynd. Quid cessatis, compedes,
currere ad me meaque amplecti crura, ut vos custodiam?
Heg. Satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo?
illic servom se assimulabat, hic sese autem liberum.
655nuculeum amisi, retinui pignori putamina.
ita mihi stólido sursum versum os sublevere offuciis.
hic quidem mé numquam irridebit. Colaphe, Cordalio, Corax,
ite istinc, ecferte lora. Colaphus Num lignatum mittimur?