Scaena 2 Plaut. Capt. 251–360

Hegio · Philocrates · Tyndarus

Heg. 251Iam ego revertar intro, si ex his quae volo exquisivero.

ubi sunt isti quos ante aedis iussi huc produci foras?

Philocr. Edepol tibi ne in quaestione essemus cautum intellego,

ita vinclis custodiisque circum moeniti sumus.

Heg. 255Qui cavet ne decipiatur, vix cavet, cum etiam cavet;

etiam cum cavisse ratus est, saepe is cautor captus est.

an vero non iusta causa est, ut vos servem sedulo,

quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia?

Philocr. Neque pol tibi nos, quia nos servas, aequomst vitio vortere,

260neque te nobis, abeamus hinc, si fuat occasio.

Heg. Ut vos hic, itidem illic apud vos meus servatur filius.

Philocr. Captus est? Heg. Ita. Philocr. Non igitur nos soli ignavi fuimus.

Heg. Secede huc. nam sunt quae éx te solo scitari volo.

quarum rerum te falsilocum mi esse nolo. Philocr. Non ero

265quod sciam. si quid nescibo, id nescium tradam tibi.

Tynd. Nunc senex est in tostrina, nunc iam cultros attinet.

ne id quidem, involucrum inicere, voluit, vestem ut ne inquinet.

sed utrum strictimne adtonsurum dicam esse an per pectinem,

nescio; verum, si frugist, usque admutilabit probe.

Heg. 270Quid tu? servosne esse an liber mavelis, memora mihi.

Philocr. Proxumum quod sit bono quodque a malo longissume,

id volo; quamquam non multum fuit molesta servitus,

nec mihi secus erat quam si essem familiaris filius.

Tynd. Eugepae, Thalem talento non emam Milesium,

275nam ad sapientiam huiusnimius nugator fuit.

ut facete orationem ad servitutem contulit.

Heg. Quo de genere natust illic Philocrates? Philocr. Polyplusio:

quod genus illi est unum pollens atque honoratissumum.

Heg. Quid ipsus hic? quo honore est illic? Philocr. Summo, atque ab summis viris.

Heg. 280Tum igitur ei cum in Aleis tanta gratia est, ut praedicas,

quid divitiae, suntne opimae? Philocr. Unde excoquat sebum senex.

Heg. Quid pater, vivitne? Philocr. Vivom, cum inde abimus, liquimus;

nunc vivatne necne, id Orcum scire oportet scilicet.

Tynd. Salva res est, philosophatur quoque iam, non mendax modo est.

Heg. 285Quid erat ei nomen? Philocr. Thensaurochrysonicochrysides.

Heg. Videlicet propter divitias inditum id nomen quasi est.

Philocr. Immo edepol propter avaritiam ipsius atque audaciam.

nam ille quidem Theodoromedes fuit germano nomine.

Heg. Quid tu ais? tenaxne pater est eius? Philocr. Immo edepol pertinax;

290quin etiam ut magis nóscas: Genio suo ubi quando sacruficat,

ad rem divinam quibus est opus, Samiis vasis utitur,

ne ipse Genius surripiat: proinde aliis ut credat vide.

Heg. Sequere hac me igitur. eadem ego ex hoc quae volo exquaesivero.

Philocrates, hic fecit, hominem frugi ut facere oportuit.

295nám ego ex hoc quo genere gnatus sis scio, hic fassust mihi;

haec tu eadem si confiteri vis, tua ex re feceris:

quae tamen scio scire me ex hoc. Tynd. Fecit officium hic suom,

cum tibi est confessus verum, quamquam volui sedulo

meam nobilitatem occultare et genus et divitias meas,

300Hegio; nunc quando patriam et libertatem perdidi,

non ego istúnc me potius quam te metuere aequom censeo.

vis hostilis cum istoc fecit meas opes aequabiles;

memini, cum dicto haud audebat: facto nunc laedat licet.

sed viden? fortuna humana fingit artatque ut lubet:

305me, qui liber fueram, servom fecit, e summo infimum;

qui imperare insueram, nunc alterius imperio obsequor.

et quidem si, proinde ut ipse fui imperator familiae,

habeam dominum, non verear ne iniuste aut graviter mi imperet.

Hegio, hoc te monitum, nisi forte ipse non vis, voluerim.

Heg. 310Loquere audacter. Tynd. Tam ego fui ante liber quam gnatus tuos,

tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus,

tam ille apud nos servit, quam ego nunc hic apud te servio.

est profecto deus, qui quae nos gerimus auditque et videt:

is, uti tu me hic habueris, proinde illum illic curaverit;

315bene merenti bene profuerit, male merenti par erit.

quam tu filium tuom, tam páter me meus desiderat.

Heg. Memini ego istuc. sed faterin eadem quae hic fassust mihi?

Tynd. Ego patri meo esse fateor summas divitias domi

meque summo genere gnatum. sed te optestor, Hegio,

320ne tuom animum avariorem faxint divitiae meae:

ne patri, tam étsi sum unicus, decere videatur magis,

me saturum servire apud te sumptu et vestitu tuo

potius quam illi, ubi minime honestumst, mendicantem vivere.

Heg. Ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.

325non ego ómnino lucrum omne esse utile homini existimo:

scio ego, multos iam lucrum lutulentos homines reddidit;

est etiam ubi profecto damnum praestet facere quam lucrum.

odi ego aurum: multa multis saepe suasit perperam.

nunc hoc animum advorte, ut ea quae sentio pariter scias.

330filius meus illic apud vos servit captus Alide:

eum si reddis mihi, praeterea únum nummum ne duis;

et te et hunc amittam hinc. alio pacto abire non potes.

Tynd. Optumum atque aequissumum oras optumusque hominum es homo.

sed is privatam servitutem servit illi an publicam?

Heg. 335Privatam medici Menarchi. Tynd. Pol is quidem huius est cliens.

tam hoc quidem tibi in proclivi quam imber est quando pluit.

Heg. Fac is homo ut redimatur. Tynd. Faciam. sed te id oro, Hegio

Heg. Quid vis, dum ab re ne quid ores, faciam. Tynd. Ausculta, tum scies.

ego me amitti, donicum ille huc redierit, non postulo.

340verum quaeso ut aestumatum hunc mihi des, quem mittam ad patrem,

ut is homo redimatur illi. Heg. Immo alium potius misero

hinc, ubi erunt indutiae, illuc, tuom qui conveniat patrem,

qui tua quae tu iusseris mandata ita út velis perferat.

Tynd. At nihil est ignotum ad illum mittere: operam luseris.

345hunc mitte, hic transactum reddet omne, si illuc venerit.

nec quemquam fideliorem neque cui plus credat potes

mittere ad eum nec qui magis sit servos ex sententia,

neque adeo cui suom concredat filium hodie audacius.

ne vereare, meo periclo húius ego experiar fidem,

350fretus ingenio eius, quod me ésse scit erga se benevolum.

Heg. Mittam equidem istunc aestumatum tua fide, si vis. Tynd. Volo;

quam citissime potest, tam hoc cedere ad factum volo.

Heg. Num quae causa est quin, si ille huc non redeat, viginti minas

mihi des pro illo? Tynd. Optuma immo. Heg. Solvite istum nunciam,

355atque utrumque. Tynd. Di tibi omnis omnia optata offerant,

cum me tanto honore honestas cumque ex vinclis eximis.

hoc quidem haud molestumst, iam quod collus collari caret.

Heg. Quod bonis bene fit beneficium, gratia ea gravida est bonis.

nunc tu illum si illo es missurus, dice monstra praecipe

360quae ad patrem vis nuntiari. vin vocem huc ad te? Tynd. Voca.