Scaena 2 Plaut. Asin. 810–827

Diabolus · Parasitus

Diab. 810Sequere hac. egone haec patiar aut taceam? emori

me malim, quam haec non eius uxori indicem.

ain tu? ápud amicam munus adulescentuli

fungare, uxori excuses te et dicas senem?

praeripias scortum amanti atque argentum obicias

815lenae? suppiles clam domi uxorem tuam?

suspendam potius me, quam tu haec tacita auferas.

iam quidem hercle ad illam hinc ibo, quam tu propediem,

nisi quídem illa ante occupassit te, effliges scio,

luxuriae sumptus suppeditare ut possies.

Par. 820Ego sic faciundum censeo: me honestiust,

quam te palam hanc rem facere, ne illa existimet

amoris causa percitum id fecisse te

magis quám sua caúsa. Diab. At pol qui dixti rectius.

tu ergo fac ut illi turbas lites concias;

825cum suo sibí gnato unam ad amicam de die

potare, illam expilare narra. Par. Ne mone,

ego istud curabo.Diab. At ego te opperiar domi.