Scaena 2 Plaut. Asin. 127–152

Argyrippus

127Sícine hoc fít? foras aédibus me éici?

promerenti optume hocin preti redditur?

bene merenti mala es, male merenti bona es;

130at malo cum tuo, nam iam ex hoc loco

íbo ego ad trés viros vóstraque ibi nómina

faxo erunt, capitis te perdam ego et filiam,

pérlecebrae, pérmities, ádulescentum exitium.

nám mare haud ést mare, vós mare acérrumum;

135nam in mari repperi, hic elavi bonis.

ingrata atque inrita esse omnia intellego

quae dedi et quod bene feci, at posthac tibi

mále quod potero fácere faciam, méritoque id faciám tuo.

ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos,

140ego edepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias.

quae prius quam ístam adii atque amans ego animum méum isti dedi,

sordido vitam oblectabas pane in pannis inopia,

atque ea si érant, magnás habebas omnibus dis gratias;

eadem nunc, cum est melius, me, cuius opera est, ignoras mala.

145reddam ego te ex fera fame mansuetem, me specta modo.

nam isti quid suscenseam ipsi? nihil est, nihil quicquam meret;

tuo facit iussu, tuo imperio paret: mater tu, eadem era es.

ego ulciscar, ego ut digna es perdam atque ut de me meres.

at scelesta viden ut ne id quidem, me dignum esse existumat

150quém adeat, quem conloquatur quoique irato supplicet?

atque eccam inlecebra exit tandem; opinor hic ante ostium

meo modo loquar quaé volam, quoniam intus non licitum est mihi.