Scaena 3 Plaut. Amph. 499–550
Iuppiter · Alcumena · Mercurius
Iupp.499Béne vale, Alcumena, cura rem communem, quod facis;
500atque inperce quaeso: menses iam tibi esse actos vides.
mihi necesse est ire hinc; verum quod erit natum tollito.
Alc. Quid istuc est, mi vir, negoti, quod tu tam subito domo
abeas? Iupp. Edepol haud quod tui me neque domi distaedeat;
sed ubi summus imperator non adest ad exercitum,
505citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus.
Merc. Nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meus sit pater.
observatote eum, quam blande mulieri palpabitur.
Alc. Ecastor te experior quanti facias uxorem tuam.
Iupp. Satin habes, si feminarum nulla est quam aeque diligam?
Merc. 510Edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare,
ego faxim ted Amphitruonem esse malis, quam Iovem.
Alc. Experiri istuc mavellem me quam mi memorarier.
prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus.
heri venisti media nocte, nunc abis. hocin placet?
Merc. 515Accedam atque hanc appellabo et subparasitabor patri.
numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam
sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit.
Iupp. Carnufex, non ego te novi? ábin e conspectu meo?
quid tibi hanc curatio est rem, verbero, aut muttitio?
520quoii ego iam hoc scipione – Alc. Ah noli. Iupp. Muttito modo.
Merc. Nequiter paene expedivit prima parasitatio.
Iupp. Verum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet.
clanculum abii a legione: operam hanc subrupui tibi,
ex me primo ut prima scires, rem ut gessissem publicam.
525ea tibi omnia enarravi. nisi te amarem plurimum,
non facerem. Merc. Facitne ut dixi? timidam palpo percutit.
Iupp. Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi,
ne me uxorem praevertisse dicant prae re publica.
Alc. Lacrimantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem. Iupp. Tace,
530ne corrumpe oculos, redibo actutum. Alc. Id actutum diu est.
Iupp. Non ego te hic lubens relinquo neque abeo abs te. Alc. Sentio,
nam qua nocte ad me venisti, eadem abis. Iupp. Cur me tenes?
tempus est: exire ex urbe prius quam lucescat volo.
nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob virtutem data est,
535Pterela rex qui potitavit, quem ego mea occidi manu,
Alcumena, tibi condono. Alc. Facis ut alias res soles.
ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit.
Merc. Immo sic: condignum donum, qualest cui dono datumst.
Iupp. Pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere?
Alc. 540Noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae causa mea.
Iupp. Faciam ita ut vis. Merc. Ex amore hic admodum quam saevos est.
Iupp. Numquid vis? Alc. Ut quom absim mé ames, me tuam te absente tamen.
Merc. Eamus, Amphitruo. lucescit hoc iam. Iupp. Abi prae, Sosia,
iam ego sequar. numquid vis? Alc. Etiam: ut actutum advenias. Iupp. Licet,
545prius tuá opinione híc adero: bonum ánimum habe. –
nunc te, nox, quae me mansisti, mitto uti cedas die,
ut mortalis inlucescat luce clara et candida.
atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma,
tanto brevior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet.
550sed dies e nocte accedat. ibo et Mercurium sequar. –