14. Virgo et proci duo Phaedr. app., 14
Fortunam interdum praeter spem atque expectationem hominibus favere
Unam expetebant virginem iuvenes duo;1
* * *
* * *
* * *
* * *
Vicit locuples genus et formam pauperis.
Ut nuptiarum dictus advenit dies,
Amans dolorem quia non poterat perpeti,
Maerens propinquos contulit se in hortulos,5
Quos ultra paulo villa splendida divitis
Erat acceptura virginem e matris sinu,
Parum ampla in urbe visa quod fuerat domus.
Pompa explicatur, turba concurrit frequens,
Et coniugalem praebet Hymenaeus facem.10
Asellus autem, qui solebat pauperi
Quaestum referre, stabat portae in limine.
Illum puellae casu conducunt suae,
Viae labores teneros ne laedant pedes.
Repente caelum, Veneris misericordia,15
Ventis movetur, intonat mundi fragor
Noctemque densis horridam nimbis parat:
Lux rapitur oculis et simul vis grandinis
Effusa trepidos passim comites dissipat,
Sibi quemque cogens petere praesidium fuga.20
Asellus notum proximum tectum subit
Et voce magna sese venisse indicat.
Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt virginem
Et admirantur: deinde domino nuntiant.
Inter sodales ille paucos accubans25
Amorem crebris avocabat poculis.
Ubi nuntiatum est, recreatus gaudiis
Hortante Baccho et Venere, dulces perficit
Aequalitatis inter plausus nuptias.
Quaerunt parentes per praeconem filiam;30
Novus maritus coniuge amissa dolet.
Quid esset actum postquam populo innotuit,
Omnes favorem comprobarunt caelitum.