7.Phaedrus Phaedr. 4, 7

Tu qui, nasute, scripta destringis mea1

Et hoc iocorum legere fastidis genus,

Parva libellum sustine patientia,

Severitatem frontis dum placo tuae

Et in cothurnis prodit Aesopus novis.5

Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo

Pinus bipenni concidisset Thessala,

Nec ad professae mortis audacem viam

Fabricasset Argus opere Palladio ratem,

Inhospitalis prima quae ponti sinus10

Patefecit in perniciem Graium et barbarum!

Namque et superbi luget Aeetae domus,

Et regna Peliae scelere Medeae iacent,

Quae saevum ingenium variis involvens modis

Illic per artus fratris explicuit fugam,15

Hic caede patris Peliadum infecit manus.

Quid tibi videtur? »Hoc quoque insulsum est« ait

»Falsoque dictum; longe quia vetustior

Aegaea Minos classe perdomuit freta

Iustoque vindicavit exemplo impetum20

Quid ergo possum facere tibi, lector Cato,

Si nec fabellae te iuvant nec fabulae?

Noli molestus esse omnino litteris,

Maiorem exhibeant ne tibi molestiam.

Hoc illis dictum est, qui stultitia nauseant25

Et ut putentur sapere caelum vituperant.