5.Poeta Phaedr. 4, 5

Plus esse in uno saepe quam in turba boni,1

Narratione posteris tradam brevi.

Quidam decedens tres reliquit filias:

Unam formosam et oculis venantem viros;

At alteram lanificam et frugi rusticam;5

Devotam vino tertiam et turpissimam.

Harum autem matrem fecit heredem senex

Sub condicione totam ut fortunam tribus

Aequaliter distribuat, sed tali modo:

»Ni data possideant aut fruantur«; tum: »simul10

Habere res desierint, quas acceperint,

Centena matri conferant sestertia

Athenas rumor implet. Mater sedula

Iuris peritos consulit; nemo expedit

Quo pacto non possideant, quod fuerit datum,15

Fructumve capiant; deinde quae tulerint nihil,

Quanam ratione conferant pecuniam.

Postquam consumpta est temporis longi mora,

Nec testamenti potuit sensus colligi,

Fidem advocavit iure neglecto parens.20

Seponit moechae vestem, mundum muliebrem,

Lavationem argenteam, eunuchos, glabros;

Lanificae agellos, pecora, villam, operarios,

Boves, iumenta et instrumentum rusticum;

Potrici plenam antiquis apothecam cadis,25

Domum politam et delicatos hortulos.

Sic destinata dare cum vellet singulis

Et approbaret populus, qui illas noverat,

Aesopus media subito in turba constitit:

»O si maneret condito sensus patri,30

Quam graviter ferret, quod voluntatem suam

Interpretari non potuissent Attici

Rogatus deinde solvit errorem omnium:

»Domum et ornamenta cum venustis hortulis

Et vina vetera date lanificae rusticae;35

Vestem, uniones, pedisequos et cetera

Illi assignate vitam quae luxu trahit;

Agros, buvile et pecora cum pastoribus

Donate moechae. Nulla poterit perpeti,

Ut moribus quid teneat alienum suis.40

Deformis cultum vendet ut vinum paret;

Agros abiciet moecha ut ornatum gerat;

At illa gaudens pecore et lanae dedita

Quacumque summa tradet luxuriae domum.

Sic nulla possidebit quod fuerit datum,45

Et dictam matri conferent pecuniam

Ex pretio rerum quas vendiderint singulae

Ita quod multorum fugit imprudentiam

Unius hominis repperit sollertia.