8.Soror ad fratrem Phaedr. 3, 8

Praecepto monitus saepe te considera.1

Habebat quidam filiam turpissimam

Idemque insignem pulchra facie filium.

Hi, speculum in cathedra matris ut positum fuit,

Pueriliter ludentes forte inspexerunt.5

Hic se formosum iactat: illa irascitur

Nec gloriantis sustinet fratris iocos,

Accipiens, quid enim? cuncta in contumeliam.

Ergo ad patrem decurrit laesura invicem

Magnaque invidia criminatur filium,10

Vir natus quod rem feminarum tetigerit.

Amplexus ille utrumque et carpens oscula

Dulcemque in ambos caritatem partiens:

»Cotidie« inquit »speculo vos uti volo:

Tu formam ne corrumpas nequitiae malis;15

Tu faciem ut istam moribus vincas bonis