7. Lupus ad canem Phaedr. 3, 7
Quam dulcis sit libertas, breviter proloquar.1
Cani perpasto macie confectus lupus
Forte occucurrit. Dein salutati invicem
Ut restiterunt: »Unde sic, quaeso, nites?
Aut quo cibo fecisti tantum corporis?5
Ego, qui sum longe fortior, pereo fame.«
Canis simpliciter: »Eadem est condicio tibi,
Praestare domino si par officium potes.«
»Quod?« inquit ille. »Custos ut sis liminis,
A furibus tuearis et noctu domum.10
Affertur ultro panis; de mensa sua21
Dat ossa dominus; frusta iactat familia22
Et, quod fastidit quisque, pulmentarium.23
Sic sine labore venter impletur meus.24
* * *
* * * «
»Ego vero sum paratus: nunc patior nives11
Imbresque in silvis asperam vitam trahens:
Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,
Et otiosum largo satiari cibo?«
»Veni ergo mecum.« Dum procedunt, aspicit15
Lupus a catena collum detritum cani.
»Unde hoc, amice?« »Nihil est.« »Dic sodes tamen.«
»Quia videor acer, alligant me interdiu,
Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit:
Crepusculo solutus, qua visum est, vagor.«20
»Age, si quo abire est animus, est licentia?«25
»Non plane est« inquit. »Fruere, quae laudas, canis:
Regnare nolo, liber ut non sim mihi.«