10.Poeta de credere et non credere Phaedr. 3, 10

Periculosum est credere et non credere.1

Utriusque exemplum breviter exponam rei.

Hippolytus obiit, quia novercae creditum est;

Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium.

Ergo exploranda est veritas multum, prius5

Quam stulta prave iudicet sententia.

Sed fabulosa ne vetustate elevem,

Narrabo tibi memoria quod factum est mea.

Maritus quidam cum diligeret coniugem

Togamque puram iam pararet filio,10

Seductus in secretum a liberto est suo,

Sperante heredem suffici se proximum.

Qui cum de puero multa mentitus foret

Et plura de flagitiis castae mulieris,

Adiecit id, quod sentiebat maxime15

Doliturum amanti, ventitare adulterum

Stuproque turpi pollui famam domus.

Incensus ille falso uxoris crimine

Simulavit iter ad villam clamque in oppido

Subsedit: deinde noctu subito ianuam20

Intravit, recta cubiculum uxoris petens,

In quo dormire mater natum iusserat,

Aetatem adultam servans diligentius.

Dum quaerunt lumen, dum concursant familia,

Irae furentis impetum non sustinens25

Ad lectum vadit, temptat in tenebris caput.

Ut sentit tonsum, gladio pectus transigit,

Nihil respiciens, dum dolorem vindicet.

Lucerna allata, simul aspexit filium

Sanctamque uxorem dormientem cubiculo,30

Sopita primo quae nil somno senserat;

Repraesentavit in se poenam facinoris

Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat.

Accusatores postularunt mulierem

Romamque pertraxerunt ad centumviros.35

Maligna insontem deprimit suspicio,

Quod bona possideat. Stant patroni fortiter

Causam tuentes innocentis feminae.

A Divo Augusto tunc petierunt iudices,

Ut adiuvaret iuris iurandi fidem,40

Quod ipsos error implicuisset criminis.

Qui postquam tenebras dispulit calumniae

Certumque fontem veritatis repperit:

»Luat« inquit »poenas causa libertus mali;

Namque orbam nato simul et privatam viro45

Miserandam potius quam damnandam existimo.

Quod si delata perscrutatus crimina

Paterfamilias esset, si mendacium

Subtiliter limasset, a radicibus

Non evertisset scelere funesto domum50

Nil spernat auris, nec tamen credat statim.

Quandoquidem et illi peccant, quos minime putes,

Et qui non peccant, impugnantur fraudibus.

Hoc admonere simplices etiam potest,

Opinione alterius ne quid ponderent:55

Ambitio namque dissidens mortalium

Aut gratiae subscribit aut odio suo.

Erit ille notus quem per te cognoveris.

Haec exsecutus sum propterea pluribus

Brevitate nimia quoniam quosdam offendimus.60