8. Cervus ad boves Phaedr. 2, 8
Cervus nemorosis excitatus latibulis,1
Ut venatorum effugeret instantem necem,
Caeco timore proximam villam petit
Et opportuno se bovili condidit.
Hic bos latenti: »Quidnam voluisti tibi,5
Infelix, ultro qui ad necem cucurreris
Hominumque tecto spiritum commiseris?«
At ille supplex: »Vos modo« inquit »parcite;
Occasione rursus erumpam data.«
Spatium diei noctis excipiunt vices.10
Frondem bubulcus affert, nil ideo videt.
Eunt subinde et redeunt omnes rustici,
Nemo animadvertit: transit etiam vilicus,
Nec ille quicquam sentit. Tum gaudens ferus
Bubus quietis agere coepit gratias,15
Hospitium adverso quod praestiterint tempore.
Respondit unus: »Salvum te cupimus quidem;
Sed ille, qui oculos centum habet, si venerit,
Magno in periclo vita vertetur tua.«
Haec inter ipse dominus a cena redit20
Et quia corruptos viderat nuper boves,
Accedit ad praesepe: »Cur frondis parum est,
Stramenta desunt? Tollere haec aranea
Quantum est laboris?« Dum scrutatur singula,
Cervi quoque alta conspicatur cornua;25
Quem convocata iubet occidi familia
Praedamque tollit. Haec significat fabula
Dominum videre plurimum in rebus suis.