2. Ranae regem petierunt Phaedr. 1, 2
Athenae cum florerent aequis legibus,1
Procax libertas civitatem miscuit
Frenumque solvit pristinum licentia.
Hic conspiratis factionum partibus
Arcem tyrannus occupat Pisistratus.5
Cum tristem servitutem flerent Attici,
(Non quia crudelis ille, sed quoniam gravis
Omnino insuetis), onus et coepissent queri,
Aesopus talem tum fabellam rettulit.
Ranae vagantes liberis paludibus10
Clamore magno regem petiere ab Iove,
Qui dissolutos mores vi compesceret.
Pater deorum risit atque illis dedit
Parvum tigillum, missum quod subito vadi
Motu sonoque terruit pavidum genus.15
Hoc mersum limo cum iaceret diutius,
Forte una tacite profert e stagno caput
Et explorato rege cunctas evocat.
Illae timore posito certatim annatant
Lignumque supera turba petulans insilit.20
Quod cum inquinassent omni contumelia,
Alium rogantes regem misere ad Iovem,
Inutilis quoniam esset qui fuerat datus.
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
Corripere coepit singulas. Frustra necem25
Fugitant inertes, vocem praecludit metus.
Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,
Afflictis ut succurrat. Tunc contra deus:
»Quia noluistis vestrum ferre« inquit »bonum,
Malum perferte.« »Vos quoque, o cives«, ait30
»Hoc sustinete, maius ne veniat, malum.«