77 Petron. 77

Rogo, Habinnaputo, interfuisti – : „Tu dominam tuam de rebus illis fecisti. Tu parum felix in amicos es. Nemo unquam tibi parem gratiam refert. Tu latifundia possides. Tu viperam sub ala nutricaset, quod vobis non dixerim, et nunc mi restare vitae annos triginta et menses quattuor et dies duos. Praeterea cito accipiam hereditatem. Hoc mihi dicit fatus meus. Quod si contigerit fundos Apuliae iungere, satis vivus pervenero. Interim dum Mercurius vigilat, aedificavi hanc domum. Ut scitis, casulacasula Heinsius: cusuc. erat; nunc templum est. Habet quattuor cenationes, cubicula viginti, porticus marmoratos duos, susum cenationem,cenationem Scheffer: cellationem. cubiculum in quo ipse dormio, viperae huius sessorium, ostiarii cel lam perbonam; hospitium hospites capit. Ad summam, Scaurus cum huc venit, nusquam mavoluit hospitari, et habet ad mare paternum hospitium. Et multa alia sunt, quae statim vobis ostendam. Credite mihi: assem habeas, assem valeas; habes, habeberis. Sic amicus vester, qui fuit rana, nunc est rex. Interim. Stiche, profer vitalia, in quibus volo me efferri. Profer et unguentum et ex illa amphora gustum, ex qua iubeo lavari ossa mea