61 Petron. 61

Postquam ergo omnes bonam mentem bonamque valitudinem sibi optarunt, Trimalchio ad Nicerotem respexit et »solebas« inquit »suavius esse in convictu; nescio quid nunc taces nec muttis. Oro te, sic felicem me videas, narra illud quod tibi usu venitNiceros delectatus affabilitate amici »omne me« inquit »lucrum transeat, nisi iam dudum gaudimonio dissilio, quod te talem video. Itaque hilaria mera sint, etsi timeo istos scholasticos, ne me rideant. Viderint: narrabo tamen: quid enim mihi aufert, qui ridet? Satius est rideri quam derideri.« »Haec ubi dicta dedittalem fabulam exorsus est:

»Cum adhuc servirem, habitabamus in vico angusto; nune Gavillae domus est. Ibi, quomodo dii volunt, amare coepi uxorem Terentii coponis: noveratis Me lissam Tarentinam, pulcherrimum bacciballum. Sed ego non mehercules corporaliter illamillam Buecheler: autem. aut propter res venerias curavi, sed magis quod benemoriabenemoria Orelli: bene moriar. fuit. Si quid ab illa petii, nunquam mihi negatum; fecit assem, semissem habui; quicquid habui, in illius sinum demandavi, nec unquam fefellitus sum. Huius contubernalis ad villam supremum diem obiit. Itaque per scutum per ocream egi aginavi, quemadmodum ad illam pervenirem: scitis autem, in angustiis amici apparent.