58 Petron. 58

Post hoc dictum Giton, qui ad pedes stabat, risum iam diu compressum etiam indecenter effudit. Quod cum animadvertisset adversarius Ascylti, flexit convicium in puerum et »Tu autem« inquit »etiam tu rides, caepa cirrata?cirrata Reinesius: pirrata. Io Saturnalia, rogo, mensis december est? Quando vicesimam numerasti? Nescitnescit supplied by Buecheler. quid faciat, crucis offla, corvorum cibaria. Curabo, iam tibi Iovis iratus sit, et isti qui tibi non imperat. Ita satur pane fiam, ut ego istud conliberto meo dono; alioquin iam tibi depraesentiarum reddidissem. Bene nos habemus, at isti nugae,nugae Buecheler: geuge. qui tibi non imperant. Plane qualis dominus, talis et servus. Vix me teneo, necNec Jahn: et. sum natura caldicerebrius, sedcaldicerebrius Jahn: caldus cicer eius: sed added by Buecheler. cum coepi, matrem meam dupundii non facio. Recte, videbo te in publicum, mus, immo terrae tuber: nec sursum nec deorsum non cresco, nisi dominum tuum in rutae folium non conieci, nec tibi parsero, licet mehercules Iovem Olympium clames. Curabo, longe tibi sit comula ista besalis et dominus dupunduarius. Recte, venies sub dentem: aut ego non me novi, aut non deridebis, licet barbam auream habeas. Athana tibi irata sit, curabo, et qui te primus deurodeδεῦρο δὴ Buecheler: deurode. fecit.

Non didici geometrias, critica et alogias nenias, sed lapidarias litteras scio, partes centum dico ad aes, ad pondus, ad nummum. Ad summam, si quid vis, ego et tu sponsiunculam: exi, defero lamnam.lamnam Heinsius: lana. Iam scies patrem tuum mercedes perdidisse, quamvis et rhetoricam scis.scis Reiske: scio. Ecce

Qui de nobisqui de nobis Buecheler: quidem vobis. longe venio, late venio? solve me.“ Dicam tibi, qui de nobis currit et de loco non movetur; qui de nobis crescit et minor fit. Curris, stupes, satagis, tanquam mus in matella. Ergo aut tace aut meliorem noli molestare, qui te natum non putat; nisi si me iudicas anulos buxeos curare, quos amicae tuae involasti. Occuponem propitium. Eamus in forum et pecunias mutuemur: iam scies hoc ferrum fidem habere. Vah, bella res est volpis uda. Ita lucrum faciam et ita bene moriar aut populus per exitum meum iuret, nisi te ubique toga perversa fuero persecutus. Bella res et iste, qui te haec docet, mufrius, non magister. Nosnos added by Jacobs, who read nos magis. didicimus, dicebat enim magister:Sunt vestra salva? recta domum; cave, circumspicias; cave, maiorem maledicas. Aut numera mapalia: nemo dupondii evadit.“ Ego, quod me sic vides, propter artificium meum diis gratias ago