47 Petron. 47

Eiusmodi fabulae vibrabant, cum Trimalchio intravit et detersa fronte unguento manus lavit spatioque minimo interposito »Ignoscite mihi« inquit »amici, multis iam diebus venter mihi non respondit. Nec medici se inveniunt. Profuit mihi tamen malicoriummalicorium Scheffer. maleicorum. et taeda ex aceto. Spero tamen, iamveteremveterem Heinsius: ventrem. pudorem sibi imponet. Alioquin circa stomachum mihi sonat, putes taurum. Itaque si quis vestrum voluerit sua re causacausa bracketed by Scheffer. facere, non est quod ilium pudeatur. Nemo nostrum solide natus est. Ego nullum puto tam magnum tormentum esse quam continere. Hoc so lum vetare ne Iovis potest. Rides, Fortunata, quae soles me nocte desomnem facere? Nec tamen in triclinio ullum vetuovetuo Buecheler: vetui. facere quod se iuvet, et medici vetant continere. Vel si quid plus venit, omnia foras parata sunt: aqua, lasani et cetera minutalia. Credite mihi, anathymiasis in cerebrum it et in toto corpore fluctum facit. Multos scio sic periisse, dum nolunt sibi verum dicereGratias agimus liberalitati indulgentiaeque eius, et subinde castigamus crebris potiunculis risum. Nec adhuc sciebamus nos in medio lautitiarum, quodquod Heinsius: quo. aiunt, clivo laborare. Nam cum mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam sexennem,sexennem Wehll: senem. ego putabam petauristarios intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos; sed Trimalchio expectatione discussa »Quem« inquit »ex eis vultis in cenam statim fieri? gallum enim gallinaceum, penthiacum et eiusmodi nenias rustici faciunt: mei coci etiam vitulos aeno coctos solent facereContinuoque cocum vocari iussit, et non expectata electione nostra maximum natu iussit occidi, et clara voce: »Ex quota decuria esCum ille se ex quadragesima respondisset, »Empticius an« inquit »domi natus?« »Neutrum« inquit cocus »sed testamento Pansae tibi relictus sum.« »Vide ergo« ait »ut diligenter ponas; si non, te iubebo in decuriam viatorum conici