34 Petron. 34

Iam Trimalchio eadem omnia lusu intermisso poposcerat feceratque potestatem clara voce, si quis nostrum iterum vellet mulsum sumere, cum subito signum symphonia datur et gustatoria pariter a choro cantante rapiuntur. Ceterum inter tumultum cum forte paropsis excidisset et puer iacentem sustulisset, animadvertit Trimalchio colaphisque obiurgari puerum ac proicere rursus paropsidem iussit. Insecutus est lecticariussupellecticarius Dousa. argentumque inter reliqua purgamenta scopis coepit everrere. |H Subinde intraverunt duo Aethiopes capillati cum pusillis utribus, quales solent esse qui harenam in amphitheatro spargunt, vinumque dedere in manus; aquam enim nemo porrexit.

|HL Laudatus propter elegantias dominus »Aequum« inquit »Mars amat. Itaque iussiiussi Burmann: iussit MSS. suam cuique mensam assignari. Obiter et putidissimiputidissimi Heinsius: pudissimi or pdissimi. servi minorem nobis aestum frequentia sua facient

Statim allatae sunt amphorae vitreae diligenter gypsatae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa cum hoc titulo: »Falernum Opimianum annorum centumDum titulos perlegimus, complosit Trimalchio manus et »Eheu« inquit »ergo diutius vivit |H vinum quam homuncio. Quare tengomenastengomenas Buecheler: tangomenas. faciamus. vita |HL vinum est. Verum Opimianum praesto. Heri non tam bonum posui, et multo honestiores cenabantPotantibus ergo nobis et accuratissime lautitias mirantibus larvam argenteam attulit servus sic aptatam, ut articuli eius vertebraeque luxatae in omnem partem flecterentur. Hanc cum super mensam semel iterumque abiecisset, et catenatio mobilis aliquot figuras exprimeret, Trimalchio adiecit:

»Eheu nos miseros, quam totus homuncio nil est.

Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus.

Ergo vivamus, dum licet esse bene