26 Petron. 26

Iam Psyche puellae caput involverat flammeo, iam embasicoetas praeferebat facem, iam ebriae mulieres longum agmen plaudentes fecerant thalamumque incesta exornaverant veste, cumcum Buecheler: tum. Quartilla quoque iocantium libidine accensa et ipsa surrexit correptumque Gitona in cubiculum traxit.

Sine dubio non repugnaverat puer, ac ne puella quidem tristis expaverat nuptiarum nomen. Itaque cum inclusi iacerent, consedimus ante limen thalami, et in primis Quartilla per rimam improbe diductam applicuerat oculum curiosum lusumque puerilem libidinosa speculabatur diligentia. Me quoque ad idem spectaculum lenta manu traxit, et quia considerantium cohaeserantcohaeserant Buecheler: haeserant. vultus, quicquid a spectaculo vacabat, commovebat obiter labra et me tanquam furtivis subinde osculis verberabat

|L Abiecti in lectis sine metu reliquam exegimus noctem

|H Venerat iam tertius dies, id est expectatio liberae cenae, sed tot vulneribus confossis fuga magis placebat, quam quies. Itaque cum maesti deliberaremus, quonam genere praesentem evitaremus procellam, unus servus Agamemnonis interpellavit trepidantes et »Quid? vos« inquit »nescitis, hodie apud quem fiat? Trimalchio, lautissimus homo, horologium in triclinio et bucinatorem habet subornatum, ut subinde sciat, quantum de vita perdideritAmicimur ergo diligenter obliti omnium malorum, et Gitona libentissime servile officium tuentem usque hoc iubemus in balneabalnea Jahn: balneo. sequi.