134 Petron. 134

|L »Quae striges comederunt nervos tuos, aut quod purgamentum nocte calcasti in trivio aut cadaver? Ne a puero quidem te vindicasti, sed mollis, debilis, lassus tanquam caballus in clivo, et operam et sudorem perdidisti. Nec contentus ipse peccare, mihi deos iratos excitasti«excitasti Wouwer: extricasti.

|LO Ac me iterum in cellam sacerdotis nihil recusantem perduxit impulitque super lectum et harundinem ab ostio rapuit iterumque nihil respondentem mulcavit. Ac nisi primo ictu harundo quassata impetum verberantis minuisset, forsitan etiam brachia mea caputque fregisset. Ingemui ego utique propter mascarpionem, lacrimisque ubertim manantibus obscuratum dextra caput super pulvinum inclinavi. Nec minus illa fletu confusa altera parte lectuli sedit aetatisque longae moram tremulis vocibus coepit accusare, donec intervenit sacerdos.

»Quid vos« inquit »in cellam meam tanquam ante recens bustum venistis? |O Utique die feriarum, quo etiam lugentes rident

|LO »O« inquit »Oenothea, hunc adulescentem quem vides: malo astro natus est; nam neque puero neque puellae bona sua vendere potest. |L Nunquam tu hominem tam infelicem vidisti: lorum in aqua, non inguina habet. |LO Ad summam, qualem putas esse, qui de Circes toro sine voluptate surrexit|L His auditis Oenothea inter utrumque consedit motoque diutius capite »Istum« inquit »morbum sola sum quae emendare scio. Et ne me putetis perplexe agere, rogo ut adulescentulus mecum nocte dormiat

nisi illud tam rigidum reddidero quam cornu:

Quicquid in orbe vides, paret mihi. Florida tellus,

cum volo, siccatis arescit languida sucis,

cum volo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa

Niliacas iaculantur aquas. Milli pontus inertes

submittit fluctus, zephyríque tacentia ponunt

ante meos sua flabra pedes. Mihi flumina parent

Hyrcanaeque tigres et iussi stare dracones.

Quid leviora loquor? Lunae descendit imago

carminibus deducta meis, trepidusque furentes

flectere Phoebus equos revoluto cogitur orbe.

Tantum dicta valent. Taurorum flamma quiescit

virgineis exstincta sacris, Phoebeia Circe

carminibus magicis socios mutavit Ulixis,

Proteus esse solet quicquid libet. His ego callens

artibus Idaeos frutices in gurgite sistam

et rursus fluvios in summo vertice ponam