79–134 Ov. rem.
Dum licet, et modici tangunt praecordia motus,
80Si piget, in primo limine siste pedem.
Opprime, dum nova sunt, subiti mala semina morbi,
Et tuus incipiens ire resistat equus.
Nam mora dat vires, teneras mora percoquit uvas,
Et validas segetes quae fuit herba, facit.
85Quae praebet latas arbor spatiantibus umbras,
Quo posita est primum tempore virga fuit;
Tum poterat manibus summa tellure revelli:
Nunc stat in inmensum viribus aucta suis.
Quale sit id, quod amas, celeri circumspice mente,
90Et tua laesuro subtrahe colla iugo.
Principiis obsta; sero medicina paratur,
Cum mala per longas convaluere moras.
Sed propera, nec te venturas differ in horas;
Qui non est hodie, cras minus aptus erit:
95Verba dat omnis amor, reperitque alimenta morando;
Optima vindictae proxima quaeque dies.
Flumina pauca vides de magnis fontibus orta:
Plurima collectis multiplicantur aquis.
Si cito sensisses, quantum peccare parares,
100Non tegeres vultus cortice, Myrrha, tuos.
Vidi ego, quod fuerat primo sanabile, vulnus
Dilatum longae damna tulisse morae.
Sed quia delectat Veneris decerpere fructum,
Dicimus adsidue »cras quoque fiet idem.«
105Interea tacitae serpunt in viscera flammae,
Et mala radices altius arbor agit.
Si tamen auxilii perierunt tempora primi,
Et vetus in capto pectore sedit amor,
Maius opus superest: sed non, quia serior aegro
110Advocor, ille mihi destituendus erit.
Quam laesus fuerat, partem Poeantius heros
Certa debuerat praesecuisse manu;
Post tamen hic multos sanatus creditur annos
Supremam bellis imposuisse manum.
115Qui modo nascentes properabam pellere morbos,
Admoveo tardam nunc tibi lentus opem.
Aut nova, si possis, sedare incendia temptes,
Aut ubi per vires procubuere suas:
Dum furor in cursu est, currenti cede furori;
120Difficiles aditus impetus omnis habet.
Stultus, ab obliquo qui cum descendere possit,
Pugnat in adversas ire natator aquas.
Impatiens animus nec adhuc tractabilis artem
Respuit, atque odio verba monentis habet.
125Adgrediar melius tum, cum sua vulnera tangi
Iam sinet, et veris vocibus aptus erit.
Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati
Flere vetet? non hoc illa monenda loco est.
Cum dederit lacrimas animumque impleverit aegrum,
130Ille dolor verbis emoderandus erit.
Temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt,
Et data non apto tempore vina nocent.
Quin etiam accendas vitia inritesque vetando,
Temporibus si non adgrediare suis.