699–814 Ov. rem.

Non ego Dulichio furari more sagittas,

700Nec raptas ausim tinguere in amne faces:

Nec nos purpureas pueri resecabimus alas,

Nec sacer arte mea laxior arcus erit.

Consilium est, quodcumque cano: parete canenti,

Tuque, favens coeptis, Phoebe saluber, ades.

705Phoebus adest: sonuere lyrae, sonuere pharetrae;

Signa deum nosco per sua: Phoebus adest.

Confer Amyclaeis medicatum vellus aënis

Murice cum Tyrio; turpius illud erit:

Vos quoque formosis vestras conferte puellas;

710Incipiet dominae quemque pudere suae:

Utraque formosae Paridi potuere videri,

Sed sibi conlatam vicit utramque Venus.

Nec solam faciem, mores quoque confer et artes:

Tantum iudicio ne tuus obsit amor.

715Exiguum est, quod deinde canam; sed profuit illud

Exiguum multis: in quibus ipse fui.

Scripta cave relegas blandae servata puellae:

Constantes animos scripta relecta movent.

Omnia pone feros (pones invitus) in ignes,

720Et dic »ardoris sit rogus iste mei

Thestias absentem succendit stipite natum:

Tu timide flammae perfida verba dabis?

Si potes, et ceras remove: quid imagine muta

Carperis? hoc periit Laodamia modo.

725Et loca saepe nocent; fugito loca conscia vestri

Concubitus; causas illa doloris habent.

»Hic fuit, hic cubuit; thalamo dormivimus illo:

Hic mihi lasciva gaudia nocte dedit

Admonitu refricatur amor, vulnusque novatum

730Scinditur: infirmis culpa pusilla nocet.

Ut, paene extinctum cinerem si sulpure tangas,

Vivet et e minimo maximus ignis erit,

Sic, nisi vitaris quidquid renovabit amorem,

Flamma redardescet, quae modo nulla fuit.

735Argolides cuperent fugisse Capherea puppes,

Teque, senex, luctus ignibus ulte tuos.

Praeterita cautus Niseïde navita gaudet:

Tu loca, quae nimium grata fuere, cave.

Haec tibi sint Syrtes: haec Acroceraunia vita:

740Hic vomit epotas dira Charybdis aquas.

Sunt quae non possunt aliquo cogente iuberi,

Saepe tamen casu facta iuvare solent.

Perdat opes Phaedra, parces, Neptune, nepoti,

Nec faciet pavidos taurus avitus equos.

745Cnosida fecisses inopem, sapienter amasset:

Divitiis alitur luxuriosus amor.

Cur nemo est, Hecalen, nulla est, quae ceperit Iron?

Nempe quod alter egens, altera pauper erat.

Non habet, unde suum paupertas pascat amorem:

750Non tamen hoc tanti est, pauper ut esse velis.

At tanti tibi sit non indulgere theatris,

Dum bene de vacuo pectore cedat amor.

Enervant animos citharae lotosque lyraeque

Et vox et numeris brachia mota suis.

755Illic adsidue ficti saltantur amantes:

Quod caveas, actor, quam iuvet, arte docet.

Eloquar invitus: teneros ne tange poetas!

Summoveo dotes impius ipse meas.

Callimachum fugito: non est inimicus Amori:

760Et cum Callimacho tu quoque, Coë, noces.

Me certe Sappho meliorem fecit amicae,

Nec rigidos mores Teïa Musa dedit.

Carmina quis potuit tuto legisse Tibulli,

Vel tua, cuius opus Cynthia sola fuit?

765Quis poterit lecto durus discedere Gallo?

Et mea nescio quid carmina tale sonant.

Quod nisi dux operis vatem frustratur Apollo,

Aemulus est nostri maxima causa mali:

At tu rivalem noli tibi fingere quemquam,

770Inque suo solam crede iacere toro.

Acrius Hermionen ideo dilexit Orestes,

Esse quod alterius coeperat illa viri.

Quid, Menelae, doles? ibas sine coniuge Creten,

Et poteras nupta lentus abesse tua.

775Ut Paris hanc rapuit, nunc demum uxore carere

Non potes: alterius crevit amore tuus.

Hoc et in abducta Briseide flebat Achilles,

Illam Plisthenio gaudia ferre viro;

Nec frustra flebat, mihi credite: fecit Atrides,

780Quod si non faceret, turpiter esset iners.

Certe ego fecissem, nec sum sapientior illo:

Invidiae fructus maximus ille fuit.

Nam sibi quod numquam tactam Briseida iurat

Per sceptrum, sceptrum non putat esse deos.

785Di faciant, possis dominae transire relictae

Limina, proposito sufficiantque pedes.

Et poteris; modo velle tene: nunc fortiter ire,

Nunc opus est celeri subdere calcar equo.

Illo Lotophagos, illo Sirenas in antro

790Esse puta; remis adice vela tuis.

Hunc quoque, quo quondam nimium rivale dolebas,

Vellem desineres hostis habere loco.

At certe, quamvis odio remanente, saluta;

Oscula cum poteris iam dare, sanus eris.

795Ecce, cibos etiam, medicinae fungar ut omni

Munere, quos fugias quosque sequare, dabo.

Daunius, an Libycis bulbus tibi missus ab oris,

An veniat Megaris, noxius omnis erit.

Nec minus erucas aptum vitare salaces,

800Et quicquid Veneri corpora nostra parat.

Utilius sumas acuentes lumina rutas,

Et quidquid Veneri corpora nostra negat.

Quid tibi praecipiam de Bacchi munere, quaeris?

Spe brevius monitis expediere meis.

805Vina parant animum Veneri, nisi plurima sumas

Et stupeant multo corda sepulta mero.

Nutritur vento, vento restinguitur ignis:

Lenis alit flammas, grandior aura necat.

Aut nulla ebrietas, aut tanta sit, ut tibi curas

810Eripiat; siqua est inter utrumque, nocet.

Hoc opus exegi: fessae date serta carinae;

Contigimus portus, quo mihi cursus erat.

Postmodo reddetis sacro pia vota poetae,

Carmine sanati femina virque meo.