441–578 Ov. rem.

Hortor et, ut pariter binas habeatis amicas

(Fortior est, plures siquis habere potest):

Secta bipertito cum mens discurrit utroque,

Alterius vires subtrahit alter amor.

445Grandia per multos tenuantur flumina rivos,

Saevaque diducto stipite flamma perit.

Non satis una tenet ceratas ancora puppes,

Nec satis est liquidis unicus hamus aquis:

Qui sibi iam pridem solacia bina paravit,

450Iam pridem summa victor in arce fuit.

At tibi, qui fueris dominae male creditus uni,

Nunc saltem novus est inveniendus amor.

Pasiphaës Minos in Procride perdidit ignes:

Cessit ab Idaea coniuge victa prior.

455Amphilochi frater ne Phegida semper amaret,

Calliroë fecit parte recepta tori.

Et Parin Oenone summos tenuisset ad annos,

Si non Oebalia paelice laesa foret.

Coniugis Odrysio placuisset forma tyranno:

460Sed melior clausae forma sororis erat.

Quid moror exemplis, quorum me turba fatigat?

Successore novo vincitur omnis amor.

Fortius e multis mater desiderat unum,

Quam quem flens clamat »tu mihi solus eras

465Ac ne forte putes nova me tibi condere iura

(Atque utinam inventi gloria nostra foret!),

Vidit ut Atrides (quid enim non ille videret,

Cuius in arbitrio Graecia tota fuit?)

Marte suo captam Chryseïda, victor amabat:

470At senior stulte flebat ubique pater.

Quid lacrimas, odiose senex? bene convenit illis:

Officio natam laedis, inepte, tuo.

Quam postquam reddi Calchas, ope tutus Achillis,

Iusserat, et patria est illa recepta domo,

475»Est« ait Atrides »illius proxima forma,

Et, si prima sinat syllaba, nomen idem:

Hanc mihi, si sapiat, per se concedat Achilles:

Si minus, imperium sentiat ille meum.

Quod siquis vestrum factum hoc incusat, Achivi,

480Est aliquid valida sceptra tenere manu.

Nam si rex ego sum, nec mecum dormiat ulla,

In mea Thersites regna, licebit, eat

Dixit, et hanc habuit solacia magna prioris,

Et posita est cura cura repulsa nova.

485Ergo adsume novas auctore Agamemnone flammas,

Ut tuus in bivio distineatur amor.

Quaeris, ubi invenias? artes tu perlege nostras:

Plena puellarum iam tibi navis erit.

Quod siquid praecepta valent mea, siquid Apollo

490Utile mortales perdocet ore meo,

Quamvis infelix media torreberis Aetna,

Frigidior glacie fac videare tuae:

Et sanum simula, ne, siquid forte dolebis,

Sentiat; et ride, cum tibi flendus eris.

495Non ego te iubeo medias abrumpere curas:

Non sunt imperii tam fera iussa mei.

Quod non es, simula, positosque imitare furores:

Sic facies vere, quod meditatus eris.

Saepe ego, ne biberem, volui dormire videri:

500Dum videor, somno lumina victa dedi:

Deceptum risi, qui se simularat amare,

In laqueos auceps decideratque suos.

Intrat amor mentes usu, dediscitur usu:

Qui poterit sanum fingere, sanus erit.

505Dixerit, ut venias: pacta tibi nocte venito;

Veneris, et fuerit ianua clausa: feres.

Nec dic blanditias, nec fac convicia posti,

Nec latus in duro limine pone tuum.

Postera lux aderit: careant tua verba querellis,

510Et nulla in vultu signa dolentis habe.

Iam ponet fastus, cum te languere videbit:

(Hoc etiam nostra munus ab arte feres.)

Te quoque falle tamen, nec sit tibi finis amandi

Propositus: frenis saepe repugnat equus.

515Utilitas lateat; quod non profitebere, fiet:

Quae nimis apparent retia, vitat avis.

Nec sibi tam placeat, nec te contemnere possit;

Sume animos, animis cedat ut illa tuis.

Ianua forte patet? quamvis revocabere, transi.

520Est data nox? dubita nocte venire data.

Posse pati facile est, ubi, si patientia desit,

Protinus ex facili gaudia ferre licet.

Et quisquam praecepta potest mea dura vocare?

En, etiam partes conciliantis ago.

525Nam quoniam variant animi, variabimus artes;

Mille mali species, mille salutis erunt.

Corpora vix ferro quaedam sanantur acuto:

Auxilium multis sucus et herba fuit.

Mollior es, neque abire potes, vinctusque teneris,

530Et tua saevus Amor sub pede colla premit?

Desine luctari: referant tua carbasa venti,

Quaque vocant fluctus, hac tibi remus eat.

Explenda est sitis ista tibi, quo perditus ardes;

Cedimus; e medio iam licet amne bibas:

535Sed bibe plus etiam, quam quod praecordia poscunt,

Gutture fac pleno sumpta redundet aqua.

I, fruere usque tua, nullo prohibente, puella:

Illa tibi noctes auferat, illa dies.

Taedia quaere mali: faciunt et taedia finem.

540Iam quoque, cum credes posse carere, mane,

Dum bene te cumules et copia tollat amorem,

Et fastidita non iuvet esse domo.

Fit quoque longus amor, quem diffidentia nutrit:

Hunc tu si quaeres ponere, pone metum.

545Qui timet, ut sua sit, ne quis sibi detrahat illam,

Ille Machaonia vix ope sanus erit.

Plus amat e natis mater plerumque duobus,

Pro cuius reditu, quod gerit arma, timet.

Est prope Collinam templum venerabile portam;

550Inposuit templo nomina celsus Eryx:

Est illic Lethaeus Amor, qui pectora sanat,

Inque suas gelidam lampadas addit aquam.

Illic et iuvenes votis oblivia poscunt,

Et siqua est duro capta puella viro.

555Is mihi sic dixit (dubito, verusne Cupido,

An somnus fuerit: sed puto, somnus erat)

»O qui sollicitos modo das, modo demis amores,

Adice praeceptis hoc quoque, Naso, tuis.

Ad mala quisque animum referat sua, ponet amorem;

560Omnibus illa deus plusve minusve dedit.

Qui Puteal Ianumque timet celeresque Kalendas,

Torqueat hunc aeris mutua summa sui;

Cui durus pater est, ut voto cetera cedant,

Huic pater ante oculos durus habendus erit;

565Hic male dotata pauper cum coniuge vivit,

Uxorem fato credat obesse suo.

Est tibi rure bono generosae fertilis uvae

Vinea? ne nascens usta sit uva, time.

Ille habet in reditu navim: mare semper iniquum

570Cogitet et damno litora foeda suo.

Filius hunc miles, te filia nubilis angat;

Et quis non causas mille doloris habet?

Ut posses odisse tuam, Pari, funera fratrum

Debueras oculis substituisse tuis

575Plura loquebatur: placidum puerilis imago

Destituit somnum, si modo somnus erat.

Quid faciam? media navem Palinurus in unda

Deserit; ignotas cogor inire vias.